라틴어 문장 검색

M. Valerius a dextro, P. Decius ab laevo cornu, ambo consulares, ad equites in cornibus positos evehuntur adhortatique eos ut partem secum capesserent decoris in transversa latera hostium incurrunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 571:1)
multa nobiscum decora adferimus, immo omnia eadem quae vos superbos fecerunt:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 96:1)
facto deinde egregio magnifica verba adauxit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 312:1)
insequitur acies ornata armataque, ut hostium quoque magnificum spectaculum esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 591:3)
ubi prima eius oratio perblanda ac benigna fuit, qua gratias egit Campanis quod amicitiam suam Romanae societati praeposuissent, et inter cetera magnifica promissa pollicitus est brevi caput Italiae omni Capuam fore iuraque inde cum ceteris populis Romanum etiam petiturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 112:2)
inde tantus terror pavorque omnis occupavit ut non modo alius quisquam arma caperet aut castris pellere hostem conaretur, sed etiam ipse rex, sicut somno excitus erat, prope seminudus fugiens militi quoque, nedum regi, vix decoro habitu, ad flumen navisque perfugerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 517:2)
Crispinus equum armaque capta et cruentam cuspidem insignis spoliis ostentans cum magna laude et gratulatione militum ad consules est deductus laudatusque ibi magnifice et donis donatus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 284:1)
quibus Hannibal magnifice respondit et antea se solvisse obsidionem et nunc adventum suum consules non laturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 337:2)
principio eius anni cum de litteris L. Marcii referretur, res gestae magnificae senatui visae:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 16:1)
magnificumque id Syphaci - nec erat aliter - visum, duorum opulentissimorum ea tempestate duces populorum uno die suam pacem amicitiamque petentes venisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 272:1)
itaque tanto ardore certamen initum est ut domitor ille totius Hispaniae exercitus ab unius oppidi iuventute saepe repulsus a muris haud satis decoro proelio trepidaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 299:1)
ceperat iam ante Numidam ex fama rerum gestarum admiratio viri, substitueratque animo speciem quoque corporis amplam ac magnificam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 516:1)
adeoque laetis inde animis profecti sunt, tamquam victoriam, non belli magnificum apparatum nuntiaturi Romam essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 312:1)
neque magnificentius quicquam triumpho apud Romanos neque triumphantibus ampliorem eo ornatum esse quo unum omnium externorum dignum Masinissam populus Romanus ducat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 205:2)
simul parta ac sperata decora unius horae fortuna evertere potest.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 402:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION