라틴어 문장 검색

Itemque ex iis avibus, quae in media specie sunt, valentiores eae, quae pedibus, quam quae volatu magis nituntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVIII De cibis et potionibus. 6:3)
Tum res eadem magis alit jurulenta, quam assa;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVIII De cibis et potionibus. 10:4)
Acria sunt omnia nimis austera, omnia acida, omnia salsa, mel, et quidem quo melius est, eo magis:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXII Quae res lenes, quaeve acres sint. 2:1)
At calefaciunt piper, sal, caro omnis jurulenta, allium, cepa, ficus arida, salsamentum, vinum, et quo meracius est eo magis.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXVII De his quae calefaciunt aut refrigerant. 1:1)
et magis, si haec antea fricta sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXX De his quae alvum adstringunt. 1:7)
, omnes aves quae magis currunt, quam volant;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXX De his quae alvum adstringunt. 2:2)
sed ea quum ex peregrinis medicamentis maxime constent, aliisque magis, quam quibus ratione victus succurritur, opitulentur, in praesentia differam:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXXIII De his quae materiam evocant, reprimunt, molliunt, calefaciunt, durant, aut emolliunt. 1:2)
Atque in longis quoque morbis, etiam tales notas non habentibus, scire licet increscere, si somnus incertus est, si deterior concoctio, si dejectiones, si tardior sensus, si pigrior mens, si percurrit corpus frigus aut calor, si id magis pallet.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, II Quomodo morbi cognoscantur, et an crescant, consistent, aut minuantur. 3:1)
In morbo, qui plus virium aufert, celerius cibus dandus est itemque eo coelo, quod magis digerit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, IV De febrium curationum diversis generibus. 8:1)
Mel quoque despumatum huic recte adjicitur, quo corpus magis nutriatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VI Quaado potiones febricitantibus dari expediat. 10:3)
aut ex toto quiescere opus est, aut, si id difficile est, leniter ambulare;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVI Curatio duarum quartanarum. 1:2)
alium enim lux, alium tenebrae magis turbant;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 5:5)
Omnibus vero sic affectis somnus et difficilis, et praecipue necessarius est:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 12:1)
In eo difficilior somnus, ad omnem audaciam mens est:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XX De Lethargicis. 1:2)
Inter initia tamen non difficilis curatio est, si imperata sunt quies, sitis, inedia;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXI De hydropicis. 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION