라틴어 문장 검색

Epicharmus autem Syracusanus, qui pecudum medicinas diligentissime conscripsit, affirmat pugnacem arietem mitigari terebra secundum auriculas foratis cornibus, qua curvantur in flexum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 6:1)
Quare veterinariae medicinae prudens esse debet pecoris magister, ut, si res exigat, vel integrum conceptum, cum transversus haeret locis genitalibus, extrahat, vel ferro divisum citra matris perniciem partibus educat,quod Graeci vocant ἐμβρουλκῖαν.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 16:4)
Qui cum firmi esse coeperint,pascendi sunt intra stabulum cytiso, vel medica,tum etiam furfuribus, aut, si permittat annona, farina hordei vel ervi:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 19:3)
Singula capita per hiemem recte pascuntur ad praesepia tribus hordei vel fresae cum suis valvulis fabae, aut cicerculae quattuor sextariis, ita ut et aridam frondem praebeas,aut siccam vel viridem medicam cytisumve, tum etiam cordi faeni septena pondo, aut leguminum paleas adfatim.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 4장 2:4)
quamquam pars haec exordii paene tota iam exhausta 3 est, cum de medicina maioris pecoris priore libro disputaremus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 1:2)
Sed Georgicum carmen affirmat nullam esse praestantiorem medicinam, Quam si quis ferro potuit rescindere summum Ulceris os:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 10:2)
Itaque reserandum est, et ut cetera vulnera, medica-mentis curandum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 10:4)
de ea iam diximus, cum maioris pecoris medicinam traderemus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 14:2)
ea nisi compescitur intra primam pecudem, quae tali malo correpta est, universum gregem contagione prosternit, si quidem nec medica-mentorum nec ferri remedia patitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 16:2)
Nam Rhodii generis aut Medici propter gravitatem neque patres nimis salaces, nee fecundae matres:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 12:2)
Tanagrici plerumque Rhodiiset Medicis amplitudine pares, non multum moribus a vernaculis distant, sicut et Chalcidici.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 13:1)
Morborum autem facilius et causae dispiciuntur, et inveniuntur medicinae.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 13장 1:3)
mox ingressus castra Germanicus, non medicinam illud plurimis cum lacrimis sed cladem appellans, cremari corpora iubet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 49장8)
sumitur in conscientiam Eudemus, amicus ac medicus Liviae, specie artis frequens secretis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 3장8)
ceterum sub recentem cladem patuere procerum domus, fomenta et medici passim praebiti, fuitque urbs per illos dies quamquam maesta facie veterum institutis similis, qui magna post proelia saucios largitione et cura sustentabant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 63장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION