라틴어 문장 검색

ne me frustra illic exspectet:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 3, scene 451)
gravius denique Minitemur, si cum illo habuerit rem postea.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 4, scene 4154)
Edepol nae meam herus esse operam deputat parvi preti, Qui ob rem nullam misit, frustra ubi totum desedi diem, Myconium hospitem dum exspecto in arce Callidemidem.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 5, scene 34)
Quid hic conterimus operam frustra?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 1, scene 497)
minitatur malum.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 5, scene 640)
Perge modo, atque hinc te reginae ad limina perfer, Namque tibi reduces socios classemque relatam nuntio, et in tutum versis aquilonibus actam, ni frustra augurium vani docuere parentes.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 25:2)
"Iuvenes, fortissima frustra pectora, si vobis audentem extrema cupido certa sequi, quae sit rebus fortuna videtis:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 15:2)
Ecce trahebatur passis Priamea virgo crinibus a templo Cassandra adytisque Minervae, ad caelum tendens ardentia lumina frustra, - lumina, nam teneras arcebant vincula palmas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 17:2)
ter frustra comprensa manus effugit imago, par levibus ventis volucrique simillima somno.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 32:26)
Ire iterum in lacrimas, iterum temptare precando cogitur, et supplex animos submittere amori, ne quid inexpertum frustra moritura relinquat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 16:14)
"Equidem sic poscere ventos iamdudum et frustra cerno te tendere contra:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 1:15)
Et primum in scopulo luctantem deserit alto Sergestum, brevibusque vadis frustraque vocantem auxilia, et fractis discentem currere remis Inde Gyan ipsamque ingenti mole Chimaeram consequitur;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 9:22)
Adiuvat et magna proclamat voce Diores, qui subiit palmae, frustraque ad praemia venit ultima, si primi Salio reddentur honores.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 13:16)
"Entelle, heroum quondam fortissime frustra, tantane tam patiens nullo certamine tolli dona sines?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 16:2)
Corripit hic subita trepidus formidine ferrum Aeneas, strictamque aciem venientibus offert, et, ni docta comes tenues sine corpore vitas admoneat volitare cava sub imagine formae, inruat, et frustra ferro diverberet umbras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 13:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION