라틴어 문장 검색

Parabatur post haec contentioribus curis, et per copias multiformes, in Alamannos expeditio solitis gravior, destinatius id publica tutela poscente, quoniam reparabilis gentis motus timebantur infidi:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 10장 5:1)
Ac licet ab hoc textu cruento gestorum exquisite narrando iustus me retraheret metus, multa reputantem et varia, tamen praesentis temporis modestia fretus, carptim ut quaeque memoria digna sunt explanabo, nec pigebit quid ex his quae apud veteres acciderunt timuerim docere succincte.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 2:1)
dum superesset ille, timens ne proderetur, tractabilis erat et mollior;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 7:3)
hactenus faciendum est satis, quod non omnia narratu sunt digna, quae per squalidas transiere personas, nec si fieri fuisset necesse, instructiones vel ex ipsis tabulariis suppeterent publicis, tot calentibus malis, et novo furore, sine retinaculis imis summa miscente, cum iustitium esse, quod timebatur, non iudicium, aperte constaret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 15:2)
Ob haec et huius modi multa, quae cernebantur in paucis, omnibus timeri sunt coepta.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 24:1)
quam ob causam prae ceteris hostibus Saxones timentur ut repentini.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 2장 12:2)
Et antegressus contra Mattiacas aquas, primus Severus, qui pedestrem curabat exercitum, perpensa militum paucitate, territus stetit, timens ne resistere nequiens, irruentium opprimeretur hostilium agminum mole.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 4장 3:1)
Ideo autem etiam Valentinianus merito timebatur, quod auxit et exercitus valido supplemento, et utrubique Rhenum celsioribus castris munivit atque castellis, ne latere usquam hostis ad nostra se proripiens possit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 7장 6:1)
Post conclamata imperatoris suprema, corpusque curatum ad sepulturam, ut missum Constantinopolim inter divorum reliquias humaretur, suspenso instante procinctu, anceps rei timebatur eventus cohortibus Gallicanis, quae non semper dicatae legitimorum principum fidei, velut imperiorum arbitri, ausurae novum quoddam in tempore sperabantur:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 10장 1:1)
in qua expectatione cum Pippino fratre conloquitur et comperto, quod Sarraceni ad marcam venire aut timerent aut nollent, redeunte in Aquitaniam fratre ipse ad patrem Aquasgrani revertitur.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 828 330:6)
Hac vero patrata victoria, quia multos contigit ibi ruere Nortmannos, rex ovans repedavit trans Hisam, perpauci vero Dani, qui evasere, interitum suorum nuntiavere in castra, indeque Nortmanni Hludowicum regem adolescentem timere coeperunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXI 15:11)
Verum Nortmanni ad naves reversi, timentes multitudinem exercitus, ne obsiderentur, in Sequanam redierunt, ibique toto demorantes aestate praedas agebant, nullo sibi resistente.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVII 57:4)
mens praua malorum Inmemor accepti non timet esse boni.
(ANONYMUS NEVELETI, De lupo et grue 10:9)
Ambo timent, fugiunt ambo, nec ambo latent.
(ANONYMUS NEVELETI, De mure urbano et rustico 14:9)
Ille tamen febrit, teste tremore timet.
(ANONYMUS NEVELETI, De mure urbano et rustico 14:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION