라틴어 문장 검색

Idem observavit et in duodecimo libro, cum ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VIII. 13:1)
Post Didiam Licinia lex lata est a P. Licinio Crasso Divite, cuius ferundae probandaeque tantum studium ab optimatibus inpensum est, ut consulto senatus iuberetur, ut ea tantummodo promulgata, priusquam trinundino confirmaretur, ita ab omnibus observaretur quasi iam populi sententia conprobata.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 7:1)
Nec vates Helenus, cum multa horrenda moneret, Hos mihi praedixit luctus, non dira Celaeno?
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 4:3)
Σπεῦδε βραδέως, per quod monebat, ut ad rem agendam simul adhiberetur et industriae celeritas et tarditas diligentiae, ex quibus duobus contrariis fit maturitas.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 9:3)
L. Quintus praetor de provincia nuper reverterat observata, quod mireris Domitiani temporibus, praeturae maxima castitate.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 15:1)
Ita enim fit ut, etiamsi sanitatem sumentium mediocritas observata non sauciet, ipse tamen luxus morum sit aegritudo.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 32:3)
et ita volumus observari;
(Magna Carta 3:2)
45. Nos non faciemus justiciarios, constabularios, vicecomites, vel ballivos, nisi de talibus qui sciant legem regni et eam bene velint observare.
(Magna Carta 47:1)
60. Omnes autem istas consuetudines predictas et libertates quas nos concessimus in regno nostro tenendas quantum ad nos pertinet erga nostros, omnes de regno nostro, tam clerici quam laici, observent quantum ad se pertinet erga suos.
(Magna Carta 62:1)
Juratum est autem tam ex parte nostra quam ex parte baronum, quod hec omnia supradicta bona fide et sine malo ingenio observabuntur.
(Magna Carta 65:2)
Vix fas, superi, quaecumque monetis Prodere me populis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:63)
Iam Phoebum urgere monebat Non idem Eoi color aetheris, albaque nondum Lux rubet, et flammas propioribus eripit astris:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:50)
Atque haec dicta monet famulos perferre fideles Ad Pompeianae socium sibi caedis Achillam, Quem puer imbellis cunctis praefecerat armis, Et dederat ferrum, nullo sibi iure retento, In cunctos, in seque simul.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 4:12)
Et desiderio coacta ventris Gutta pallia non fefellit ulla, Sed blando pede suscitat toroque Deponi monet et rogat levari.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CIX5)
Si cupit hunc aliquis, moneo, ne speret agellum:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CXVI3)

SEARCH

MENU NAVIGATION