라틴어 문장 검색

si natalibus servanda reverentia est, quia et hos non omittendos euangelista monstravit (nam Lucas laudationem Iohannis aggressus praestantissimum computavit, quod de sacerdotali stirpe veniebat, et nobilitatem vitae praedicaturus prius tamen extulit familiae dignitatem):
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 17:1)
nam cum mihi rigor censurae tuae in litteris aeque ut in moribus sit ambifariam contremescendus, fateor tamen in voluminis ipsius operisque reseratu illam mihi fuisse plus oneri quam praetenditis caritatem.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Lupo salutem. 2:1)
at tamen erectumque genas oculisque vagantem nullaque virginei servantem signa pudoris defigit comitique obliquo lumine monstrat, quod nisi praecipitem blando complexa moneret Deidamia sinu nudataque pectora semper exsertasque manus umerosque in veste teneret et prodire toris et poscere vina vetaret saepius et fronti crinale reponeret aurum, Argolicis ducibus iam tunc patuisset Achilles.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:40)
pars exhausta manu, partem sua ruperat aetas, signa tamen divumque tori et quem quisque sacravit accubitu genioque locum monstrantur:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권44)
nam tunc labor unus inermi nosse salutiferas dubiis animantibus herbas, aut monstrare lyra veteres heroas alumno.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권47)
monstrat iter totoque effulgurat orbe Cynthia, prosequitur divam celeresque recursus securus pelagi Chiron rogat udaque celat lumina et abreptos subito iamiamque latentes erecto prospectat equo, qua cana parumper spumant signa fugae et liquido perit orbita ponto.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권99)
nunc nimius lateri non evitantis inhaeret, nunc levibus sertis, lapsis nunc sponte canistris, nunc thyrso parcente ferit, modo dulcia notae fila lyrae tenuesque modos et carmina monstrat Chironis ducitque manum digitosque sonanti infringit citharae, nunc occupat ora canentis et ligat amplexus et mille per oscula laudat.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권237)
"raptori faciles monstrantur Amyclae."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권28)
dextra vetat pugnas, laevam Tritonia virgo non gravat et sectae praetendens colla Medusae:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, equus maximus Domitiani Imp.14)
nam splendor ab alto defluus et nitidum referentes aera testae monstravere solum, varias ubi picta per artes gaudet humus superatque novis asarota figuris:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Villa Tiburtina Manilii Vopisci24)
ritu se cingit uterque Paconio monstrantque simul parentque volentes, donec letiferas vario medicamine pestes et suspecta mali ruperunt nubila somni.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, soteria Rutili Gallici61)
ipsa manus tenuit Cytherea mariti monstravitque artes:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, balneum Claudii Etrusci23)
illa genas et adultum comere crinem, haec monstrare artes et verba infigere, quae nunc plangimus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus53)
"quem non gemmata volucris Iunonia cauda vinceret aspectu, gelidi non Phasidis ales, nec quas umenti Numidae rapuere sub austro, ille salutator regum nomenque locutus Caesareum et queruli quondam vice functus amici, nunc conviva levis monstrataque reddere verba tam facilis!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Psittacus eiusdem11)
alium tibi Fata Phileton, forsan et ipse dabit moresque habitusque decoros monstrabit gaudens similemque docebit amorem.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, consolatio ad Flavium Ursum de amissione pueri delicati55)

SEARCH

MENU NAVIGATION