라틴어 문장 검색

Iacebant itaque plurimi transfixi letaliter, remedia mortis compendio postulantes, alii semineces, labente iam spiritu, lucis usuram oculis morientibus inquirebant, quorundam capita discissa trabalibus telis, et pendentia iugulis cohaerebant, pars per limosum et lubricum solum, in sociorum cruore relapsi, intactis ferro corporibus, acervis superruentium obruti necabantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 53:1)
Quibus visis, compulsus ad ultimos metus, ultro se dedidit solus egressus, comitesque eius ducenti numero et tres amici iunctissimi, flagitium arbitrati post regem vivere, vel pro rege non mori, si ita tulerit casus, tradidere se vinciendos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 60:1)
Chamavos itidem ausos similia adortus, eadem celeritate partim cecidit, partim acriter repugnantes, vivosque captos, compegit in vincula, alios praecipiti fuga repedantes ad sua, ne militem spatio longo defatigaret, abire interim permisit innocuos;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 8장 5:1)
Tot enim nos circumstantibus malis, non obtinendae causa salutis, (ut dixi) sed fortiter moriendi studio flagrabamus, et a diei principio ad usque lucem obscuram, neutrubi proelio inclinato, ferocius quam consultius pugnabatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 2장 13:2)
Rex vero licet securitatem praeferens vultu, exultansque specie tenus urbis excidio videbatur, profundo tamen animi graviter aestuabat, reputans in obsidionalibus malis saepe luctuosas se pertulisse iacturas multoque ampliores se ipsum populos perdidisse, quam e nostris ceperat vivos, vel certe per diversas fuderat pugnas, ut apud Nisibin aliquotiens evenit, et Singaram, parique modo cum septuaginta tresque dies Amidam multitudine circumsedisset armorum, triginta milia perdidit bellatorum, quae paulo postea per Discenen tribunum et notarium numerata sunt, hac discretione facilius, quod nostrorum cadavera mox caesorum fatiscunt ac diffluunt, adeo ut nullius mortui facies post quatriduum agnoscatur, interfectorum vero Persarum inarescunt in modum stipitum corpora, ut nec liquentibus membris, nec sanie perfusa, madescant, quod vita parcior facit, et ubi nascuntur exustae caloribus terrae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 9장 8:1)
Et quia virtute dedecus purgatura, ardens copia nostrorum erupit, iras in hostem perfidum parans, obvia quaeque obtruncabat, sine parsimonia vivos conculcans et semineces et peremptos;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 11장 14:1)
Dumque adhuc ferro certatur et ignibus, turri collapsa, cum patuisset iter in urbem, nudato propugnatoribus loco, quos periculi disiecerat , Persarum agmina undique ululabili clamore sublato, nullo cohibente cuncta oppidi membra complebant, caesisque paucissimis, residui omnes mandatu Saporis vivi comprehensi, ad regiones Persidis ultimas sunt asportati.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 6장 7:1)
Paucis denique post diebus, exploratius spectato negotio, Mamertino tum iudicante, praefecto praetorio, Nigrinus ut acerrimus belli instinctor, exustus est vivus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 12장 20:1)
Moritur Constantius A. apud Ciliciae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 15장1)
Apodemium enim ex agente in rebus, quem in Silvani necem et Galli, effrenatius arsisse docuimus, Paulumque notarium cognomento Catenam, cum multorum gemitu nominandum, vivos exustos, qui sperari debuit oppressit eventus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 3장 11:1)
Nuntiatum est enim per Agilonem et Iovium, postea quaestorem, Aquileiae defensores longioris obsidii taedio, cognitoque Constanti excessu, patefactis portis egressos, auctores prodidisse turbarum, eisdemque vivis exustis (ut supra relatum est), omnes concessionem impetrasse delictorum et veniam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 49:2)
Ita civitate incensa, et obtruncatis pluribus, qui pacis more palabantur effusius, incensisque locis finitimis et vastatis, onusti praeda hostes ad sua remearunt innoxii, Mareade vivo exusto, qui eos ad suorum interitum civium duxerat inconsulte.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 3:2)
cutes vivis hominibus detrahunt, particulatim vel solidas, nec ministranti apud eos famulo mensaeque adstanti, hiscere vel loqui licet vel spuere:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 80:2)
Ut imperatorem decet, ego solus confecto tantorum munerum cursu, moriar stando, contempturus animam quam mihi febricula eripiet una, aut certe discedam;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 3장 7:1)
Extractus est autem vivus cum satellitibus octoginta Nabdates, praesidiorum magister, quem oblatum sibi cum aliis servari iussit intactum, serenus imperator et clemens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 26:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION