라틴어 문장 검색

nam ego te aestumatum huic dedi viginti minis, hic autem te ait mittere hinc velle ad patrem, meum ut illic redimat filium, mutatio inter me atque illum ut nostris fiat filiis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 33)
hanc ego de me coniecturam domi facio magis quam ex auditis;
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 36)
hanc ego de me coniecturam domi facio, ni foris quaeram, qui omnes homines supero [atque] antideo cruciabilitatibus animi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 12)
potin coniecturam facere, si narrem tibi hac nocte quod ego somniavi dormiens?
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 2, scene 146)
Ecquid tu de odore possis, si quid forte olfeceris, facere coniecturam?
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 1, scene 2101)
vosmet nunc facite coniecturam ceterum, quid id sit hominis, cui Lyco nomen siet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, PROLOGVS49)
nunc quam ad rem dicam hoc attinere somnium, numquam hodie quivi ad coniecturam evadere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 113)
quom coniecturam egomet mecum facio, haec illast simia, quae has hirundines ex nido volt eripere ingratiis, quod ego in somnis somniavi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 4121)
coniectura si reperire possumus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 4, scene 2162)
Igitur mutationibus caloris et refrigerationis corpora, quae in his locis sunt, vitiantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 4장7)
in cellis enim vinariis tectis lumina nemo capit a meridie nec ab occidente, sed a septentrione, quod ea regio nullo tempore mutationes recipit sed est firma perpetuo et inmutabilis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 4장9)
si autem animadverterint orbis terrae circumitionem per solis cursum et umbras gnomonis aequinoctialis ex inclinatione caeli ab Eratosthene Cyrenaeo rationibus mathematicis et geometricis methodis esse inventam ducentorum quinquaginta duum milium stadium, quae fiunt passus trecenties et decies quinquies centena milia, huius autem octava pars, quam ventus tenere videtur, est triciens nongenta triginta septem milia et passus quingenti, non debebunt mirari, si in tam magno spatio unus ventus vagando inclinationibus et recessionibus varietates mutatione flatus faciat.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장42)
Vox enim mutationibus cum flectitur, alias fit acuta, alias gravis;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 4장4)
Ipsae autem scaenae suas habent rationes explicitas ita, uti mediae valvae ornatus habeant aulae regiae, dextra ac sinistra hospitalia, secundum autem spatia ad ornatus comparata, quae loca Graeci περιάκτοι dicunt ab eo, quod machinae sunt in his locis versatiles trigonoe habentes singulares species ornationis, quae, cum aut fabularum mutationes sunt futurae seu deorum adventus, cum tonitribus repentinis [ea] versentur mutentque speciem ornationis in frontes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 6장30)
Namque ea vera praesidia sunt vitae, quibus neque fortunae tempestas iniqua neque publicarum rerum mutatio neque belli vastatio potest nocere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 머리말7)

SEARCH

MENU NAVIGATION