라틴어 문장 검색

quam ob rem turpe putandum est, non dico dolere - nam id quidem est interdum necesse - , sed saxum illud Lemnium clamore Philocteteo funestare, Quod eiulatu, questu, gemitu, fremitibus Resonando mutum flebiles voces refert.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 122:4)
ita miser sit aliquando necesse est is, quem vos beatum semper vultis esse, nec vero id, dum omnia ad voluptatem doloremque referetis, efficietis umquam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 140:5)
maximas vero virtutes iacere omnis necesse est voluptate dominante.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 151:6)
nec tamen exprimi verbum e verbo necesse erit, ut interpretes indiserti solent, cum sit verbum, quod idem declaret, magis usitatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 19:6)
cum vero illa, quae officia esse dixi, proficiscantur ab initiis naturae, necesse est ea ad haec referri, ut recte dici possit omnia officia eo referri, ut adipiscamur principia naturae, nec tamen ut hoc sit bonorum ultimum, propterea quod non inest in primis naturae conciliationibus honesta actio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 28:1)
Cum autem omnia officia a principiis naturae proficiscantur, ab isdem necesse est proficisci ipsam sapientiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 30:1)
Constituto autem illo, de quo ante diximus, quod honestum esset, id esse solum bonum, intellegi necesse est pluris id, quod honestum sit, aestimandum esse quam illa media, quae ex eo comparentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 50:1)
quoniam autem omne, quod est bonum, primum locum tenere dicimus, necesse est nec bonum esse nec malum hoc, quod praepositum vel praecipuum nominamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 69:1)
illa enim, quae prosunt aut quae nocent, aut bona sunt aut mala, quae sint paria necesse est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 90:5)
qui, cum ratio docuerit, quod honestum esset, id esse solum bonum, semper sit necesse est beatus vereque omnia ista nomina possideat, quae irrideri ab inperitis solent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 97:2)
quae quidem res efficit, ne necesse sit isdem de rebus semper quasi dictata decantare neque a commentariolis suis discedere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 14:3)
quem, si prima vera sunt, ita constitui necesse est:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 35:6)
cuiuscumque enim modi animal constitueris, necesse est, etiamsi id sine corpore sit, ut fingimus, tamen esse in animo quaedam similia eorum, quae sunt in corpore, ut nullo modo, nisi ut exposui, constitui possit finis bonorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 39:1)
si est nihil in eo, quod perficiendum est, praeter motum ingenii quendam, id est rationem, necesse est huic ultimum esse ex virtute agere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 48:3)
Minime vero illud probo, quod, cum docuistis, ut vobis videmini, bonum solum esse, quod honestum sit, tum rursum dicitis initia proponi necesse esse apta et accommodata naturae, quorum ex selectione virtus possit existere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 63:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION