라틴어 문장 검색

quae gravia atque intoleranda, sed necessitate armorum excusata etiam in pace mansere, ipso Vespasiano inter initia imperii ad obtinendas iniquitates haud perinde obstinante, donec indulgentia fortunae et pravis ma- gistris didicit aususque est.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 84장4)
Auxilia tamen e Germania Britanniaque et Hispaniis excivit, segniter et necessitatem dissimulans.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 97장1)
ea necessitas seu fortuna lapsas iam partis restituit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 17장7)
illis Moesiae pacem, sibi salutem securitatemque Italiae cordi fuisse;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 53장11)
ludicro Iuvenalium sub Nerone velut ex necessitate, mox sponte mimos actitavit, scite magis quam probe.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 62장8)
set ubi imperium Vespasianus invaserit, non ipsi, non amicis eius, non denique exercitibus securitatem nisi extincto aemulo redituram.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 66장7)
nunc inhumana securitas et ne minimo quidem temporis voluptates intermissae:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 83장9)
Iulius Priscus praetoriarum sub Vitellio cohortium praefectus se ipse interfecit, pudore magis quam necessitate.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 11장10)
ita paucis diebus per licentiam absumpta sunt quae adversus necessitates in longum suffecissent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 22장5)
Proximo senatu, inchoante Caesare de abolendo dolore iraque et priorum temporum necessitatibus, censuit Mucianus prolixe pro accusatoribus;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 44장1)
nec multo post necessitas abiit sive omissa simulatio.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 47장2)
legatorum ius adolevit diuturnitate officii, vel quia minoribus maior aemulandi cura, proconsulum splendidissimus quisque securitati magis quam potentiae consulebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 48장6)
cunctantibus solita insolitaque alimenta deerant, absumptis iumentis equisque et ceteris animalibus, quae profana foedaque in usum necessitas vertit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 60장2)
moneant vos utriusque fortunae documenta ne contumaciam cum pernicie quam obsequium cum securitate malitis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 74장16)
sed Ptolemaeus, ut sunt ingenia regum, pronus ad formidinem, ubi securitas rediit, voluptatum quam religionum adpetens neglegere paulatim aliasque ad curas animum vertere, donec eadem species terribilior iam et instantior exitium ipsi regnoque denuntiaret ni iussa patrarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 83장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION