라틴어 문장 검색

iam tamen extincto cineri sua dona ferebant, compositique nepos busta piabat avi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권255)
"displicet heredi mandati cura sepulchri:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권409)
15 G EID - NP 16. HF 17. AC 18. BC 19. CC Clare nepos Atlantis, ades, quem montibus olim edidit Arcadiis Pleias una Iovi, pacis et armorum superis imisque deorum arbiter, alato qui pede carpis iter, laete lyrae pulsu, nitida quoque laete palaestra, quo didicit culte lingua docente loqui, templa tibi posuere patres spectantia Circum Idibus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권413)
"tu pollens urbe nepotis eris, dicta fides sequitur:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권32)
"at nostri Roma nepotis erat."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권39)
servat et inclusam summa tenet Ilus in arce, curaque ad heredem Laomedonta redit, sub Priamo servata parum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권271)
urbis opus domus una fuit, spatiumque tenebat, quo brevius muris oppida multa tenent, haec aequata solo est, nullo sub crimine regni, sed quia luxuria visa nocere sua, sustinuit tantas operum subvertere moles totque suas heres perdere Caesar opes, sic agitur censura et sic exempla parantur, cum iudex, alios quod monet, ipse facit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권414)
Neve sine exemplis aevi cruciere prioris, Sint tua Troianis non leviora malis . Quantaque clavigeri Poeantius Herculis heres, Tanta venenato vulnera crure geras . Nec levius doleas , quam qui bibit ubera cervae, Armatique tulit vulnus , inermis opem . Quique ab equo praeceps in Aleia decidit arva, Exitio facies cui sua paene fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 12:7)
Non licet hoc Cereri dissimulare sacrum . Utque nepos dicti nostro modo carmine regis , Cantharidum sucos dante parente bibas .
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 14:3)
Utque nepos Aethrae , Veneris moriturus ob iram , Exul ab altonitis excutiaris equis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 26:3)
Saepe pater dixit "generum mihi, filia, debes," saepe pater dixit "debes mihi nata, nepotes:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 50:9)
At tibi ego ignarus thalamos taedasque parabam, spesque fuit generi mihi prima, secunda nepotum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 65:6)
Quae postquam Tethys, fatorum ignara nepotis reppulit, et facta est inmensi copia caeli, corripuere viam pedibusque per aera motis obstantes scindunt nebulas pennisque levati praetereunt ortos isdem de partibus Euros.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 13:3)
Cui sic respondit Atlantis Pleionesque nepos:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 60:14)
huc adde genus de coniuge tanta, tot natos natasque et pignera cara nepotes, hos quoque iam iuvenes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 16:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION