라틴어 문장 검색

alienis nimis implicari molestum esse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 58:3)
hoc quidem est nimis exigue et exiliter ad calculos vocare amicitiam, ut par sit ratio acceptorum et datorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 74:2)
omnino omnium horum vitiorum atque incommodorum una cautio est atque una provisio, ut ne nimis cito diligere incipiant neve non dignos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 99:4)
Hinc Asiatici oratores non contemnendi qui- dem nec celeritate nec copia, sed parum pressi et nimis redundantes;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 13장 3:3)
Pompei sunt scripta nec nimis extenuata, quamquam veterum est similis, et plena prudentiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 25장 3:6)
Eius omnis in dicendo facultas historia ipsius non ineleganter scripta perspici potest, quae neque nimis est infans neque perfecte diserta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 26장 4:2)
In eodem genere causarum multum erat T. Iuventius nimis ille quidem lentus in dicendo et paene frigidus, sed et callidus et in capiendo adversario versutus et praeterea nec indoctus et magna cum iuris civilis intellegentia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 48장 2:7)
cuius auditor P. Orbius meus fere aequalis in dicendo non nimis exercitatus, in iure autem civili non inferior quam magister fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 48장 3:1)
Eodem Q. Caepionem referrem, nisi nimis equestri ordini deditus a senatu dissedisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 62장 3:1)
Is laborem [quasi cursum] forensem diutius non tulit, quod et corpore erat infirmo et hominum ineptias ac stultitias, quae devorandae nobis sunt, non ferebat iracundiusque respuebat sive morose, ut putabatur, sive ingenuo liberoque fastidio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 67장 1:3)
M. Messalla minor natu quam nos, nullo modo inops, sed non nimis ornatus genere verborum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 70장 2:3)
de re publica vero non minus vehemens orator quam bellator fuit, effrenatus et acer nimis, sed bene iuris publici leges atque instituta cognoverat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 77장 3:2)
Sic ego istis censuerim et novam istam quasi de musto ac lacu fervidam orationem fugiendam nec illam praeclaram Thucydidi nimis veterem tamquam Anicianam notam persequendam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 83장 3:3)
Is dedit operam, si modo id consequi potuit, ut nimis redundantis nos et supra fluentis iuvenili quadam dicendi impunitate et licentia reprimeret et quasi extra ripas diffluentis coerceret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 90장 8:5)
Nimis multa videor de me, ipse praesertim;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 92장 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION