라틴어 문장 검색

unum simile sententiae, quod est positum in voce simplici, dixit ille, aut, dicere solebat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 328:2)
ne illas quidem circa s litteram delicias hic magister feret, nec verba in faucibus patietur audiri nec oris inanitate resonare nec, quod minime sermoni puro conveniat, simplicem vocis naturam pleniore quodam sono circumliniri, quod Graeci καταπεπλασμένον dicunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 387:1)
praeterea secundum aliam aetatis illius facilitatem velut simplicius docentes sequuntur nec quae iam egerint metiuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 412:1)
minime iracundus, nec tamen eorum, quae emendanda erunt, dissimulator, simplex in docendo, patiens laboris, assiduus potius quam immodicus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 20:6)
inde paulatim ad maiora tendere incipiet, laudare claros viros et vituperare improbos, quod non simplicis utilitatis opus est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 64:1)
est enim simplex, an respublica administranda?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 72:6)
simplex autem causa etiamsi varie defenditur, non potest habere plus uno, de quo pronuntietur, atque inde erit status causae, quod et orator praecipue sibi obtinendum et iudex spectandum maxime intelligit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 92:1)
rationale simplicius est, quia ipsius naturae contemplatione constat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 169:2)
sic nascuntur haec velut simulacra ex illis tribus, interim simplicia, interim et mixta, propriam tamen faciem ostendentia, ut scripti et voluntatis, quae sine dubio aut qualitate aut coniectura , et syllogismos, qui est qualitatis, et leges contrariae, quae iisdem, quibus scriptum et voluntas, constant, et ἀμφιβολία, quae semper coniectura explicatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 171:1)
hoc inter omnes convenit, in causis simplicibus singulos status esse causarum, quaestionum autem, quae velut subiacent his et ad illud, quo iudicium continetur, referuntur, saepe in unam cadere plures posse;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 174:2)
haec materia simplex erit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 236:1)
non simplex autem circa suasorias error in plerisque declamatoribus fuit, qui dicendi genus in iis diversum atque in totum illi iudiciali contrarium esse existimaverunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 275:2)
tota autem oratio simplex et gravis et sententiis debet ornatior esse quam verbis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 282:3)
nam ut in consiliis simplicior quaestio est, ita saepe in causis minor.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 284:2)
haec simplex dicitur, illa coniuncta.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 299:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION