라틴어 문장 검색

Atque insuper cum tantus sit particularium numerus et quasi exercitus, isque ita sparsus et diffusus, ut intellectum disgreget et confundat, de velitationibus et levibus motibus et transcursibus intellectus non bene sperandum est;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 245:1)
In rebus enim, quae per numeros transiguntur, tam facile quis posuerit aut cogitaverit millenarium, quam unum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 28:8)
optime enim indicant compositionem et fabricam rerum, et innuunt causas numeri et qualitatis specierum ordinariarum in universo, et deducunt intellectum ab eo quod est, ad id quod esse potest.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 301:7)
Manifestum enim est in flammis, quae hic continuantur et durant, istam durationem non esse ejusdem flammae in individuo, sed fieri per successionem novae flammae seriatim generatae, minime autem manere eandem flammam numero;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 362:3)
At meditullia flammae, quae aer non contingit sed alia flamma undique circumdat, eadem numero manent, neque extinguuntur donec paulatim angustientur ab aere per latera circumfuso.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 363:5)
At hoc posterius si fiat, manere flammam eandem numero, quamdiu intra aliam flammam concludatur nec vim inimicam aeris experiatur, pro certo ponendum est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 364:8)
Eae genere duae sunt, numero septem;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 413:7)
Etenim illa resonatio non est idem sonus numero, sed renovatur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 461:27)
Non negamus tamen et alias species fortasse addi posse, atque istas ipsas divisiones secundum veriores rerum venas transferri, denique in minorem numerum posse redigi.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 468:3)
Illae autem condensationes videntur intra quaternum numerum (quantum adhuc liquet) contineri.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 485:6)
Atque hujusmodi falsarum ascriptionum magnus est numerus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 494:7)
Sunt autem (ut ex iis quae dicta sunt patet) Praerogativae Instantiarum numero 27;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 499:6)
Eas autem auxi et numero et pondere in tantum, ut plane opus novum sint.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, Praefatio 3:4)
Neque incolarum multitudo utrum superflua sit necne capitum numero solum censenda est.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 15:6)
Nobilium igitur et eminentioris dignitatis hominum numerus auctus, magis quam pro analogiae plebeiorum, celeriter statum depauperat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 15:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION