라틴어 문장 검색

quae cum accusator suspiciose narret, reus levare suspicionem debeat, aliter ab hoc atque ab illo ad iudicem perferri oportet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 170:2)
Sed vel propter hoc nos contumacius erigamus, quod illam ut perferre nobis difficile est, ita facile contemnere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 16:1)
male gestae legationis apud Graecos et veris causis frequens, ubi iuris loco quaeri solet, an omnino aliter agere quam mandatum sit liceat, et quo usque sit legatus, quoniam aliae in nuntiando, aliae in renuntiando sunt, ut in Heio, qui testimonium in Verrem dixerat post perlatam legationem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 200:2)
eloqui enim est omnia, quae mente conceperis, promere atque ad audientes perferre;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 16:2)
paucos enim vel potius vix ullum ex his qui vetustatem pertulerunt existimo posse reperiri, quin iudicium adhibentibus adlaturus sit utilitatis aliquid, cum se Cicero ab illis quoque vetustissimis auctoribus, ingeniosis quidem, sed arte carentibus, plurimum fateatur adiutum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 41:2)
dilucida vero erit pronuntiatio prinum, si verba tota exierint, quorum pars devorari, pars destitui solet, plerisque extremes syllabas non perferentibus, dum priorum sono indulgent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 180:1)
nam si quis aliter dicendi onera perferre non possit, non ita miserum est non agere potiusque multo quam et operis et hominum fateri.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 283:2)
age, non ad perferendos studiorum labores necessaria ?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 14:1)
nam quodammodo mandata perferet, et ea, quae sibi a iudice credi postulaturus est, aliena fide dicet, et ipse litigantium auxiliator egebit auxilio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 86:1)
quod ut fieri nonnunquam minore incommodo possit, cum domi praecepta et composita et sicut cetera, quae in causa sunt, inde discendo cognita ad iudicem perfert, quid fiet in iis quaestionibus, quae subito inter ipsas actiones nasci solent?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 86:2)
Ab Lentulo, Cethego, Statilio, item Cassio postulant ius iurandum, quod signatum ad civis perferant;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 44장2)
Servi aere parati iniusta imperia dominorum non perferunt;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장20)
At Cassius praetor perlata rogatione a C. Memmio ac perculsa omni nobilitate ad Iugurtham proficiscitur eique timido et ex conscientia diffidenti rebus suis persuadet, quoniam se populo Romano dedisset, ne vim quam misericordiam eius experiri mallet.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 32장5)
Seneca Lucilio suo salutem Epistulas ad me perferendas tradidisti, ut scribis, amico tuo;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 31)
Quid enim hac voce praeclarius, quam illi trado ad te perferendam ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 12 10:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION