라틴어 문장 검색

tunc mortem trepidis minitatur et hastam expulit, ac vanos alte levat eminus ictus, adfectans errare manum, stetit illa Dymantis ante oculos, qui forte prior gressumque repressit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권172)
stat tamen, extremumque in sidera versus anhelat, pectoraque invisis obicit fumantia muris, ne caderet:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권434)
Perturpe est enim, quod obicitur in obiciente cognosci.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 53)
Ita eum vis magnitudinis et notum hominibus obicit et ignotum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 17장 2:7)
Placebit et ille, qui voltus suos novacula mutat, infidelis erga faciem suam, quam non contentus Saturno et Isidi et Libero proximam facere insuper contumeliis alaparum sic obicit, tamquam de praecepto domini ludat?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 23장 1:3)
Quibus uir Domini Augustinus fertur minitans praedixisse, quia, si pacem cum fratribus accipere nollent, bellum ab hostibus forent accepturi;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. II. 1:26)
ut, quoties aere commoto manum quasi ad feriendum minitans exerit, nec adhuc tamen percutit, mox inploremus eius misericordiam, et discussis penetralibus cordis nostri, atque expurgatis uitiorum ruderibus, solliciti, ne umquam percuti mereamur, agamus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. III. 3:8)
forcipibus quoque igneis, quos tenebant in manibus, minitabantur me conprehendere, nec tamen me ullatenus contingere, tametsi terrere praesumebant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII. 2:7)
haerens in tergo Romanus, priusquam fores portarum obicerentur, velut agmine uno inrumpit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 159:1)
alter fessum vulnere fessum cursu trahens corpus, victusque fratrum ante se strage victori obicitur hosti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 263:3)
Larcium cum expedita iuventute ad portam Collinam stare hostis praetereat, inde se obicere ne sit ad flumen reditus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 117:2)
desiliunt ex equis, provolant in primum et pro antesignanis parmas obiciunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 219:3)
damnatus absens in Volscos exsulatum abiit minitans patriae hostilesque iam tum spiritus gerens.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 386:2)
Sex et trecenti milites, omnes patricii, omnes unius gentis, quorum neminem ducem sperneres, egregius quibuslibet temporibus senatus, ibant, unius familiae viribus Veienti populo pestem minitantes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 545:1)
hic negando bellum esse arma vobis ademit nudosque servis vestris et exsulibus obiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 213:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION