라틴어 문장 검색

quod si tribuni eodem foedere obligatos se fateantur tollendae appellationis in quod conspirasse decemviros criminati sint, at se provocare ad populum, implorare leges de provocatione et consulares et tribunicias, eo ipso anno latas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 627:1)
Aequorum legati foedus ab senatu cum petissent et pro foedere deditio ostentaretur, indutias annorum octo impetraverunt:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 318:3)
Ab senatu impetratum, quia discordia intestina laborarent Veientes, ne res ab iis repeterentur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 638:2)
hi duo Etruriae populi, quia proximi regione erant, devictis Veiis bello quoque Romano se proximos fore credentes, Falisci propria etiam causa infesti, quod Fidenati bello se iam antea immiscuerant, per legatos ultro citroque missos iure iurando inter se obligati, cum exercitibus necopinato ad Veios accessere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 93:1)
inter haec pacificatum legati a Volscis et Aequis venerunt, impetrataque pax, magis ut fessa tam diutino bello adquiesceret civitas quam quod digni peterent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 271:1)
nihil de conlatione dicere, stipis verius quam decumae, quando ea se quisque privatim obligaverit, liberatus sit populus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 287:1)
de auxilio nihil impetratum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 394:1)
aliter pacem impetrari non posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 398:2)
pacem in praesentia nec ita multo post civitatem etiam impetraverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 281:2)
equidem, sicubi loco cessum, si terga data hosti, si signa foede amissa obici nobis possent, tamen hoc a te impetrari aequum censerem ut nos virtute culpam nostram corrigere et abolere memoriam nova gloria patereris.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 127:1)
in quadraginta annos impetraverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 223:1)
itaque cum hoc unum propter Salonium ab senatu non impetraretur, tum Salonius obtestatus patres conscriptos ne honorem pluris quam concordiam civitatis aestimarent, perpulit ut id quoque ferretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 483:1)
Campani cum a Samnitibus bello urgerentur, auxilio adversus eos a senatu petito, cum id non inpetrarent, urbem et agros populo R. dediderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri VII Periocha14)
plus itaque misericordia ad poenae veniam impetrandam quam causa ad crimen purgandum valuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 530:1)
si pacem non impetrarent, uti provocarent ad pugnam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 44:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION