라틴어 문장 검색

quid Agrippino obiectum nisi tristem patris fortunam, quando et ille perinde innocens Tiberii saevitia concidisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 29장4)
quod si inveniretur aliqua civitas, in qua nemo peccaret, supervacuus esset inter innocentis orator sicut inter sanos medicus.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 41장 3:1)
occidere solent, non disciplina et severitate, sed impetu et ira, ut inimicum, nisi quod impune est.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 25장 2:2)
quod si nubes non officiant, aspici per noctem solis fulgorem, nec occidere et exurgere, sed transire adfirmant.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 12장 4:1)
eadem inertia erga hostis, similis petulantia castrorum, nisi quod innocens Bolanus et nullis delictis invisus caritatem paraverat loco auctoritatis.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 16장 6:2)
nos innocenti sanguine Senecio perfudit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 45장 1:5)
ille ut Nymphidii socius, hic ut dux Neronis, inauditi atque indefensi tamquam innocentes perierant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 6장3)
introitus in urbem trucidatis tot milibus inermium militum infaustus omine atque ipsis etiam qui occiderant formidolosus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 6장4)
non sane aliae legiones per omnis civilium bellorum motus innocentius egerunt, seu quia procul et Oceano divisae, seu crebris expeditionibus doctae hostem potius odisse.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 9장7)
occidi Othonem posse.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 21장6)
ac si nocentem innocentemque idem exitus maneat, acrioris viri esse merito perire.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 21장10)
patris et senatus et ipsius imperii vicem doleo, si nobis aut perire hodie necesse est aut, quod aeque apud bonos miserum est, occidere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 29장6)
nec est plus quod pro caede principis quam quod innocentibus datur, sed proinde a nobis donativum ob fidem quam ab aliis pro facinore accipietis.'
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 30장18)
et cuius lenitatis est Galba, iam fortasse promisit, ut qui nullo exposcente tot milia innocentissimorum militum trucidaverit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 37장5)
Titum inde Vinium invasere, de quo et ipso ambigitur consumpseritne vocem eius instans metus, an proclamaverit non esse ab Othone mandatum ut occideretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 42장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION