라틴어 문장 검색

Invenio autem apud sapientes honestissimum esse maiorum vestigia sequi, si modo recto itinere praecesserint.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 8 5:2)
Numquam sum magis de occupationibus meis questus, quae me non sunt passae aut proficiscentem te valetudinis causa in Campaniam prosequi aut profectam e vestigio subsequi.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 4 1:1)
Scribis te absentia mea non mediocriter affici unumque habere solacium, quod pro me libellos meos teneas, saepe etiam in vestigio meo colloces.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 7 1:1)
quae singula mihi voluptati fuerunt, atque inter haec illud, quod et ipsi me ut rectorem, ut magistrum intuebantur, et iis qui audiebant me aemulari, meis instare vestigiis videbantur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 11 2:2)
Nam vehicula quae produci iusseramus, quamquam in planissimo campo, in contrarias partes agebantur, ac ne lapidibus quidem fulta in eodem vestigio quiescebant.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 8:3)
petis ut Scaurus veniat nosque, si potest, in aliqua inquisitionis vestigia inducat.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 25 1:2)
Vides quem sequi, cuius debeas implere vestigia.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 13 2:1)
placuit occulte interfici, ad quod coibatur.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 33 10:3)
Labitur occulte fallitque volubilis aetas, Ut celer admissis labitur amnis aquis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 844)
Ille viri videat toto vestigia lecto Factaque lascivis livida colla notis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 880)
Cerne cicatrices, veteris vestigia pugnae - Quaesitum est illi corpore, quidquid habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 816)
omnibus his inerunt gratae vestigia curae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 28:2)
invenient digiti, quod agant in partibus illis, in quibus occulte spicula tingit Amor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 103:2)
vidit ut oppressa vestigia corporis herba, pulsantur trepidi corde micante sinus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 150:2)
surgit amans animamque tenens vestigia furtim suspenso digitis fert taciturna gradu, ut tetigit niveae secreta cubilia nymphae, ipsa sui flatus ne sonet aura, cavet, et iam finitima corpus librabat in herba:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권241)

SEARCH

MENU NAVIGATION