라틴어 문장 검색

XIIII serui petitu tuo adsunt, eos dissimulas;
(아풀레이우스, 변명 43:5)
puta Thallum adesse:
(아풀레이우스, 변명 43:8)
ego non de nihilo postulo ut nomines, quinam testes huic piaculari sacro adfuerint, cum ego ruentem Thallum impellerem.
(아풀레이우스, 변명 43:20)
is enim adfuisse se dicit;
(아풀레이우스, 변명 43:22)
dudum enim, cum haec agitarentur et illi incantatam mulierem dicerent, medicus qui adfuerat abnueret, quaesisti tu nimis quam prudenter, quod mihi emolumentum fuerit incantandi.
(아풀레이우스, 변명 46:7)
uel unius Liberi patris mystae qui adestis scitis, quid domi conditum celetis et absque omnibus profanis tacite ueneremini.
(아풀레이우스, 변명 53:11)
si qui forte adest eorundem sollemnium mihi particeps, signum dato, et audias licet quae ego adseruem.
(아풀레이우스, 변명 54:14)
Occulta fuisse fabricatio sigilli quod dicitis qui potest, cuius uos adeo artificem non ignorastis, ut ei, praesto adesset, denuntiaueritis?
(아풀레이우스, 변명 59:3)
en adest Cornelius Saturninus artifex, uir inter suos et arte laudatus et moribus comprobatus, qui tibi, Maxime, paulo ante diligenter sciscitanti omnem ordinem gestae rei summa cum fide et ueritate percensuit:
(아풀레이우스, 변명 59:4)
auditisne reclamationem omnium qui adsunt?
(아풀레이우스, 변명 61:9)
omnes qui aderant ingenti celebritate basilicam, qui locus auditorii erat, complentes inter alia pleraque congruentissima uoce
(아풀레이우스, 변명 71:5)
uectabatur octaphoro, uidistis profecto qui adfuistis, quam improba iuuenum circumspectatrix, quam inmodica sui ostentatrix.
(아풀레이우스, 변명 74:5)
adest etiam tutor auctor mulieris, uir grauissimus et sanctissimus, omni cum honore mihi nominandus, Cassius Longinus.
(아풀레이우스, 변명 99:11)
immo etiam docuit argumento suscepti sacerdotii summum mihi honorem Carthaginis adesse.
(아풀레이우스, 플로리다 16:64)
quid quod et Karthaginienses omnes, qui in illa sanctissima curia aderant, tam libenter decreuerunt locum statuere, ut illos scires iccirco alteram statuam, quantum spero, in sequentem curiam protulisse, ut salua ueneratione, salua reuerentia consularis sui uiderentur factum eius non aemulati, sed secuti, id est ut integro die beneficium ad me publicum perueniret.
(아풀레이우스, 플로리다 16:71)

SEARCH

MENU NAVIGATION