라틴어 문장 검색

Quam ob rem id quidem non dubium est, quin illa benignitas, quae constet ex opera et industria, et honestior sit et latius pateat et possit prodesse pluribus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 71:2)
Quae autem opera, non largitione beneficia dantur, haec turn in universam rem publicam, turn in singulos cives conferuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 87:1)
Haec igitur opera grata multis et ad beneficiis obstringendos homines accommodata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 87:5)
sed quis est tandem, qui inopis et optimi viri causae non anteponat in opera danda gratiam fortunati et potentis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 92:3)
Danda omnino opera est, ut omni generi satis facere possimus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 94:2)
Extremum autem praeceptum in beneficiis operaque danda, ne quid contra aequitatem contendas, ne quid pro iniuria;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 94:13)
fundamentum enim est perpetuae commendationis et famae iustitia, sine qua nihil potest esse laudabile.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 94:14)
Danda opera est omnino, si possit, utrisque, nec minus, ut etiam singulis consulatur, sed ita, ut ea res aut prosit aut certe ne obsit rei publicae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 96:4)
Danda etiam opera est, ne, quod apud maiores nostros saepe fiebat propter aerarii tenuitatem assiduitatemque bellorum, tributum sit conferendum, idque ne eveniat, multo ante erit providendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 98:1)
neque tamen de nostra, sed de omni re publica disputo), danda erit opera, ut omnes intellegant, si salvi esse velint, necessitati esse parendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 98:3)
Ab hoc igitur genere largitionis, ut aliis detur, aliis auferatur, aberunt ii, qui rem publicam tuebuntur, in primisque operam dabunt, ut iuris et iudiciorum aequitate suum quisque teneat et neque tenuiores propter humilitatem circumveniantur neque locupletibus ad sua vel tenenda vel recuperanda obsit invidia, praeterea, quibuscumque rebus vel belli vel domi poterunt, rem publicam augeant imperio, agris, vectigalibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 112:1)
nos autem, qui non tantum roboris habemus, ut cogitatione tacita a solitudine abstrahamur, ad hanc scribendi operam omne studium curamque convertimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 5:4)
Nam primum quasi dedita opera neminem scriptorem artis ne mediocriter quidem disertum fuisse dicebat, cum repeteret usque a Corace nescio quo et Tisia, quos artis illius inventores et principes fuisse constaret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 91:2)
fuit enim mirificus quidam in Crasso pudor, qui tamen non modo non obesset eius orationi, sed etiam probitatis commendatione prodesset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 122:2)
Illud vero, quod a te dictum est, esse permulta, quae orator a natura nisi haberet, non multum a magistro adiuvaretur, valde tibi adsentior inque eo vel maxime probavi summum illum doctorem, Alabandensem Apollonium, qui cum mercede doceret, tamen non patiebatur eos, quos iudicabat non posse oratores evadere, operam apud sese perdere, dimittebatque et ad quam quemque artem putabat esse aptum, ad eam impellere atque hortari solebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 126:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION