라틴어 문장 검색

revocatis igitur in naves militibus omissaque Thessalonicae oppugnatione Aeniam inde petunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 125:1)
huius novi praesidii fama absistere oppugnatione simul Romanos regemque coegit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 148:1)
collectis deinde ab necopinato pavore animis discurrunt armati ad portas ac moenia, qua suspecti aditus erant, spemque extemplo inciderunt capi primo impetu posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 153:2)
obsidio igitur parabatur, et opera ad oppugnationem fieri coepta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 154:1)
ad Scodram inde ventum est, quod belli caput erat, non eo solum quod Gentius sibi ceperat velut regni totius arcem sed etiam quod Labeatium gentis munitissima longe est et difficilis aditu.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 381:1)
divisa est intermurali amni et eadem ponte iuncta, ut nec oppugnante externo aditum ab ulla parte habeat, nec, si quem ibi rex includat, ullum nisi per facillimae custodiae pontem effugium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 578:2)
nec Phylace nec Horreum oppugnationem tulerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 311:2)
adsuetis regio imperio tamen novi imperii formam terribilem praebuit tribunal, summoto aditus, praeco, accensus, insueta omnia oculis auribusque quae vel socios, nedum hostis victos, terrere possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 343:1)
pars prima Bisaltas habet, fortissimos viros - trans Nessum amnem incolunt et circa Strymonem - , et multas frugum proprietates et metalla et opportunitatem Amphipolis, quae obiecta claudit omnes ab oriente sole in Macedoniam aditus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 359:1)
his vocibus incitati postero die milites tanta frequentia Capitolium compleverunt, ut aditus nulli praeterea ad suffragium ferendum esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 433:1)
eas si adeas, abitum quam aditum malis, ita nostro ordini palam blandiuntur, clam, si occasio usquam est, aquam frigidam subdole suffundunt.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 1, scene 126)
si enim interiora prospectus habuerint elegantes, aditus autem humiles et inhonestos, non erunt cum decore.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 2장29)
curandumque maxime videtur, ut non facilis aditus sit ad oppugnandum murum, sed ita circumdandum ad loca praecipitia et excogitandum, uti portarum itinera non sint directa sed scaeva.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 5장3)
is e patria a propinquis et amicis tulit ad primos ordines et purpuratos litteras, ut aditus haberet faciliores, ab eisque exceptus humane petit, uti quamprimum ad Alexandrum perduceretur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 머리말2)
aditus valvarum ex utraque parte in pronao et postico.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 2장19)

SEARCH

MENU NAVIGATION