라틴어 문장 검색

Unde etiam in Portugallia quartam fere coeli partem (id est gradus 45) occupasse dicitur, ab occidente in orientem splendore cum insigni protensa;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 53:7)
sōle oriente surrēxit, Athēnās profectūrus;
(옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus Athēnās fugit20)
Siciliam modo ventus dabat, saepissime [in oram] Italici litoris aquilo possessor convertebat huc illuc obnoxiam ratem, et quod omnibus procellis periculosius erat, tam spissae repente tenebrae lucem suppresserant, ut ne proram quidem totam gubernator videret.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 114:4)
Huius a laeva retractius paulo cubiculum est amplum, deinde aliud minus quod altera fenestra admittit orientem, occidentem altera retinet;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 6:1)
Teporem solis infusi repercussu cryptoporticus auget, quae ut tenet solem sic aquilonem inhibet summovetque, quantumque caloris ante tantum retro frigoris;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 17:2)
Procoeton inde et cubiculum porrigitur in solem, quem orientem statim exceptum ultra meridiem oblicum quidem sed tamen servat.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 23:2)
' Nominat quendam, qui tunc ad orientem amplissimum exercitum non sine magnis dubiisque rumoribus obtinebat.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 11:7)
nunc, oriens ultime, noster eris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:112)
Septimus hinc oriens cum se demiserit undis, fulgebit toto iam Lyra nulla polo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권360)
austris hic est, aquilonibus ille proximus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권253)
carminis huius opus causas exponere, quare vilis anus populos ad sua liba vocet, ante tuos ortus arae sine honore fuerunt, Liber, et in gelidis herba reperta focis, te memorant Gange totoque Oriente subacto primitias magno seposuisse Iovi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권483)
ast ubi visceribus vitulos rapuere ministri sectaque fumosis exta dedere focis, igne cremat vitulos quae natu maxima virgo est, luce Palis populos purget ut ille cinis, rege Numa, fructu non respondente labori, inrita decepti vota colentis erant, nam modo siccus erat gelidis aquilonibus annus, nunc ager assidua luxuriabat aqua:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권446)
"longa sit huic aetas dominaeque potentia terrae, sitque sub hac oriens occiduusque dies."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권560)
Nec quemquam nostri nisi me laesere libelli , Artificis periit cum caput Arte sua . Unus - et hoc ipsum est iniuria magna - perennem Candoris titulum non sinit esse mei . Quisquis is est , - nam nomen adhuc utcumque tacebo - Cogit inassuetas sumere tela manus . Ille relegatum gelidos aquilonis ad ortus Non sinit exilio delituisse meo ;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 1:5)
Nam neque quot flores Sicula nascantur in Hybla, Quotve ferat , dicam , terra Cilissa crocos , Nec cum tristis hiems Aquilonis inhorruit alis, Quam multa fiat grandine canus Athos;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION