라틴어 문장 검색

Vir fuit hic, ortu Samius, sed fugerat una et Samon et dominos odioque tyrannidis exsul sponte erat, isque, licet caeli regione remotos, mente deos adiit et quae natura negabat visibus humanis, oculis ea pectoris hausit, cumque animo et vigili perspexerat omnia cura, in medium discenda dabat coetusque silentum dictaque mirantum magni primordia mundi et rerum causas et, quid natura, docebat, quid deus, unde nives, quae fulminis esset origo, Iuppiter an venti discussa nube tonarent, quid quateret terras, qua sidera lege mearent - et quodcumque latet;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 9:1)
pressus humo bellator equus crabronis origo est;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 30:3)
pauca, quibus prima surgens ab origine mundi in tua deduxi tempora.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1246)
Drusus in his meruit quondam cognomina terris, quae bona progenies, digna parente, fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 210)
“Consideratione quoque primae originis omnium abundantiore pietate repletus, creaturas quantumlibet parvas fratris vel sororis appellabat nominibus”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 16:7)
Quodammodo se Ipse finire voluit, cum mundum progressione indigentem crearet, ubi complura, quae nos mala, pericula vel doloris originem putamus, ad parturientis reapse dolores attinent, qui nos cum Creatore ad cooperandum incitant.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 102:2)
Inde a mundi origine, at peculiari modo ab incarnatione, Christi mysterium intra naturae realitatem tecte operatur, servans tamen eius autonomiam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 132:7)
Est necessaria communis originis conscientia, mutuae necessitudinis atque futuri participati cunctis cum hominibus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 259:2)
Apud Abraham in Deum fides intimas ipsius medullas collustrat, dat ei facultatem bonitatis scaturiginem agnoscendi, quae omnium rerum est origo, atque confirmandi eius vitam non ex nihilo aut casu procedere, verum ex vocatione personalique amore.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 18:10)
Arcanus Deus, qui eum vocavit, non est Deus extraneus, sed is qui omnium rerum est origo quique omnia sustentat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 18:11)
Pro fide in Deum idolum adorare praefertur, cuius vultus figi potest, cuius origo noscitur, quandoquidem a nobis est factum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 21:7)
In huius originis patefactione eiusque agnitione tantum converti possumus, ut in nobis operetur salus et nostram vitam fecundam reddat, bonis fructibus repletam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 30:16)
Fides scit Deum nobis factum esse proximum, Christum veluti magnum donum nobis esse datum, qui nos intus commutat, qui in nobis habitat, atque sic nobis praebet lucem quae vitae originem finemque, totum humani itineris cursum illuminat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 31:17)
Interrogatio est de omnium rerum origine, sub cuius lumine meta simul atque communis viae sensus conspici possunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 40:12)
Amorem degustans quo Deus elegit eum atque uti populum constituit, Israel percipere poterat unitatem divini consilii, ab origine usque ad consummationem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 47:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION