라틴어 문장 검색

Sicut enim longitudini numerorum aliud intervallum, id est superficiem, ut latitudo ostenderetur, adiecimus, ita nunc latitudini si quis addat eam, quae alias altitudo alias crassitudo alias profunditas appellatur, solidum numeri corpus explebit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De numeris solidis. 1:2)
Quid autem esset differentia terminorum superius definitum est. Hanc autem esse arithmeticam medietatem numerorum, ipsa ratio declarabit, quoniam eius proportio in numeri quantitate consistit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quod primum de ea, quae vocatur arithmetica proportionalitas, dicendum sit 1:3)
Ostendam breuiter tibi summae cardinem felicitatis.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 3:3)
Hactenus mendacis formam felicitatis ostendisse suffecerit;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 1:1)
Et quoniam uerae formam beatitudinis me dudum monstrante uidisti, quo etiam sita sit agnouisti, decursis omnibus quae praemittere necessarium puto uiam tibi quae te domum reuehat ostendam.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, I 1:12)
— Cum igitur bonorum tantummodo potens possit omnia, non uero queant omnia potentes etiam malorum, eosdem qui mala possunt, minus posse manifestum est. Huc accedit quod omnem potentiam inter expetenda numerandam omniaque expetenda referri ad bonum uelut ad quoddam naturae suae cacumen ostendimus.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 3:22)
Sed beatitudinem esse id ipsum bonum propter quod omnia geruntur ostendimus;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, V 1:4)
Recte, inquit, aestimas, sed qui conclusioni accedere durum putat aequum est uel falsum aliquid praecessisse demonstret uel collocationem propositionum non esse efficacem necessariae conclusionis ostendat;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 2:1)
omne etenim signum tantum quid sit ostendit, non uero efficit quod designat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 2:8)
secundo ostenditur quod mundus sit aeternus.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 3 13:3)
tu autem fingis in Deo talem formam voluntatis ab aeterno, nec eam potes declarare, et sic facile est omnia fingere:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 5 33:3)
ergo etiam fingis mundum esse novum, nec hoc poteris declarare.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 5 33:5)
Secundo est notandum quod nec naturalis, nec mathematicus, nec metaphysicus potest ostendere per rationes motum primum et mundum novum esse.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 6 42:1)
unum est quod naturalis non contradicit christianae fidei de aeternitate mundi, et aliud est quod per rationes naturales non potest ostendi mundum et motum primum esse novum.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 54:10)
Quia nec illa quae docet pars prima, nec quae docet pars secunda, ostendunt mundum et motum primum esse novum, quia tales possunt esse tarditates et velocitates quarundam stellarum in suis sphaeris respectu aliarum et etiam tales coniunctiones earum ad invicem, etiam si mundus et motus primus esset aeternus.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 8 55:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION