라틴어 문장 검색

fessusque clamore omnium, expostulatione singulorum flexit paulatim, non ut fateretur suscipi a se imperium, sed ut negare et rogari desineret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 13장11)
negat se terrore et minis vinci:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 29장2)
negante reo adgnoscentis servos per tormenta interrogari placuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 30장4)
sed tanto plura decora mox tribui par fuisse quanto prima fors negavisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 5장7)
magnaque eius diei species fuit quo senatus maiorum beneficia, sociorum pacta, regum etiam qui ante vim Romanam valuerant decreta ipsorumque numinum religiones introspexit, libero, ut quondam, quid firmaret mutaretve.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 60장8)
ne Spartaco quidem post tot consularium exercituum cladis inultam Italiam urenti, quamquam Sertorii atque Mithridatis ingentibus bellis labaret res publica, datum ut pacto in fidem acciperetur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 73장3)
sed neque Blaesus ideo inlustrior et huic negatus honor gloriam intendit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 26장2)
ferebant periti caelestium iis motibus siderum excessisse Roma Tiberium ut reditus illi negaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 58장3)
Pompeium ac triumviros pacta in urbem rediit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER V FRAGMENTVM, 1장3)
spectamus porro quae coram habentur, cui ex te opes honores, quis plurima iuvandi nocendive potentia, quae Seiano fuisse nemo negaverit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 8장13)
Nondum is dolor exoleverat, cum de Agrippina auditum, quam interfecto Seiano spe sustentatam provixisse reor, et postquam nihil de saevitia remittebatur, voluntate extinctam, nisi si negatis alimentis adsimulatus est finis qui videretur sponte sumptus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 25장1)
Acerronius C. Pontius, magistratum occepere, nimia iam potentia Macronis, qui gratiam G. Caesaris numquam sibi neglectam acrius in dies fovebat impuleratque post mortem Claudiae, quam nuptam ei rettuli, uxorem suam Enniam imitando amorem iuvenem inlicere pactoque matrimonii vincire, nihil abnuentem, dum dominationis apisceretur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 45장10)
insignia tamen triumphi indulsit Caesar, quamvis bellum negavisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 20장4)
C. Pompeio Q. Veranio consulibus pactum inter Claudium et Agrippinam matrimonium iam fama, iam amore inlicito firmabatur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 5장1)
At Claudius, quamquam nobilitatibus externis mitis, dubitavit tamen accipere captivum pacto salutis an repetere armis rectius foret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 20장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION