라틴어 문장 검색

Quanta in illis libertas fuit quam etiam Labienus extimuit?
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., chapter pr 8:3)
Qui aut regis nomen extimuit, cum optimus civitatis status sub rege iusto sit, aut ibi speravit libertatem futuram, ubi tam magnum praemium erat et imperandi et serviendi, aut existimavit civitatem in priorem formam posse revocari amissis pristinis moribus futuramque ibi aequalitatem civilis iuris et staturas suo loco leges, ubi viderat tot milia hominum pugnantia, non an servirent, sed utri !
(세네카, 행복론, Liber II 89:3)
Quid magnifici est se amare, sibi parcere, sibi adquirere ?
(세네카, 행복론, Liber IV 67:1)
Sic enim in proelio potest accidere, ut telum meum in commilitonem manus dirigat aliquo errore decepta et hosti tamquam meo parcam ;
(세네카, 행복론, Liber IV 163:1)
beneficia in scelus versa sunt, et sanguini eorum non parcitur, pro quibus sanguis fundendus est ;
(세네카, 행복론, Liber V 88:1)
Quid tamquam tuo parcis ?
(세네카, 행복론, Liber VI 8:7)
pro me, non pro fama artis extimuit ;
(세네카, 행복론, Liber VI 78:3)
Quodsi posset quemadmodum praeteritorum annorum cuiusque numerus proponi, sic futurorum, quomodo illi, qui paucos viderent superesse, trepidarent, quomodo illis parcerent !
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 45:2)
quotiens nullam inveneram misericordiae causam, mihi peperci.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 5:5)
Parcendum itaque est etiam improbandis civibus non aliter quam membris languentibus, et, si quando misso sanguine opus est, sustinenda est manus, ne ultra, quam necesse sit, incidat.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 25:4)
Nullum animal morosius est, nullum maiore arte tractandum quam homo, nulli magis parcendum.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 104:1)
Et in mancipio cogitandum est, non quantum illud impune possit pati, sed quantum tibi permittat aequi bonique natura, quae parcere etiam captivis et pretio paratis iubet.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 108:2)
Quibusdam libenter parcas, a quibusdam te vindicare fastidias et non aliter quam ab animalibus parvis sed obterentem inquinantibus reducenda manus est;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 129:2)
Nemo dignitati perditae parcit;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 131:5)
parcetur ubique manibus tuis.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 7:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION