라틴어 문장 검색

Nisi vero, quia perfecta res non est, non fuit punienda, proinde quasi exitus rerum, non hominum consilia legibus vindicentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 7장 3:6)
minus dolendum fuit re non perfecta, sed puniendum certe nihilo minus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 7장 3:7)
tu me tibi iratum, Sexte, putas, cuius tu inimicissimum multo crudelius etiam punitus es, quam erat humanitatis meae postulare?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 13장2)
tuque ex tuo edito monte Latiari, sancte Iuppiter, cuius ille lacus, nemora finisque saepe omni nefario stupro et scelere macularat, aliquando ad eum puniendum oculos aperuisti:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 31장 2:5)
nolite, si in nostro omnium fletu nullam lacrimam aspexistis Milonis, si voltum semper eundem, si vocem, si orationem stabilem ac non mutatam videtis, hoc minus ei parcere:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 34장 1:3)
nunc quoniam Quinctius ad causam pertinere putavit res ita multas, falsas praesertim et inique confictas, proferre de vita et moribus et existimatione M. Tulli, multis de causis mihi Fabius debebit ignoscere, si minus eius famae parcere videbor quam antea consului.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 1장 3:2)
Pri . . .. . . ore putavit ad officium suum pertinere adversario nulla in re parcere, quid me oportet Tullium pro Tullio facere, homine coniuncto mecum non minus animo quam nomine?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 2장 1:1)
Naevium, cuius caput oppugnet, eius auribus pepercisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 12장 1:2)
Parcet et amicitiis et dignitatibus, vitabit insanabilis contumelias, tantum modo adversarios figet nec eos tamen semper nec omnis nec omni modo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 26장 3:2)
) quod sine dubio, ut chartae parceret, fecit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말179)
Tenendum est igitur nihil curandum esse post mortem, cum multi inimicos etiam mortuos poeniuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 105:7)
Quid ille Terentianus ipse se poeniens, id est ἑαυτο`ν τιμωρούμενοσ?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 65:1)
Quae autem libidini subiecta sunt, ea sic definiuntur, ut ira sit libido poeniendi eius qui videatur laesisse iniuria, excandescentia autem sit ira nascens et modo existens, quae θύμωσισ Graece dicitur, odium ira inveterata, inimicitia ira ulciscendi tempus observans, discordia ira acerbior intimo animo et corde concepta, indigentia libido inexplebilis, desiderium libido eius, qui nondum adsit, videndi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 21:1)
Magne pater divum, saevos punire tyrannos haut alia ratione velis, cum dira libido moverit ingenium ferventi tincta veneno:
(페르시우스, 풍자, satire 328)
Nec accusat errorem vestrum nec punit, immo potius miratur, quis deus iuvenes tam urbanos in suam regionem detulerit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 16:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION