라틴어 문장 검색

Quae homines arant, navigant, aedificant, virtuti omnia parent.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 2장9)
Cui cum ad occasum ab ortu solis omnia domita armis parerent, domi otium atque divitiae, quae prima mortales putant, adfluerent, fuere tamen cives, qui seque remque publicam obstinatis animis perditum irent.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 36장5)
Haud facile animus verum providet, ubi illa officiunt, neque quisquam omnium lubidini simul et usui paruit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장2)
Nam Iugurtha, ut erat impigro atque acri ingenio, ubi naturam P. Scipionis, qui tum Romanis imperator erat, et morem hostium cognovit, multo labore multaque cura, praeterea modestissime parendo et saepe obviam eundo periculis in tantam claritudinem brevi pervenerat, ut nostris vehementer carus, Numantinis maximo terrori esset.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 7장4)
de Iugurtha interim uti consuleretur, quoniam legatis non paruisset.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 25장2)
timebat iram senatus, ni paruisset legatis;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 25장11)
Igitur, quamquam in priore actione ex amicis quinquaginta uades dederat, regno magis quam uadibus consulens clam in Numidiam Bomilcarem dimittit, veritus, ne relicuos popularis metus invaderet parendi sibi, si de illo supplicium sumptum foret.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 35장13)
Itaque ex copia tubicinum et cornicinum numero quinque quam uelocissimos delegit et cum iis, praesidio qui forent, quattuor centuriones, omnisque Liguri parere iubet et ei negotio proximum diem constituit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 93장11)
Durius tractandum est, ne animo male pareat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 8 5:2)
occurrent tibi senes, qui se cum maxime ad ambitionem, ad peregrinationes, ad negotiandum parent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 17:2)
Sunt exercitationes et faciles et breves, quae corpus et sine mora lassent et tempori pareant, cuius praecipua ratio habenda est:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 15 4:1)
Haec adhortabitur, ut deo libenter pareamus, ut fortunae contumaciter;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 16 5:2)
Magni imperatores, cum male parere militem vident, aliquo labore conpescunt et expeditionibus detinent;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 9:1)
Magnus animus deo pareat et quicquid lex universi iubet, sine cunctatione patiatur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 16:1)
in hoc enim positum est et parere dis nec excandescere ad subita nec deplorare sortem suam, sed patienter excipere fatum et facere imperata.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 23:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION