라틴어 문장 검색

postea inter sedes theatri constitutis cellis ratione musica ibi conlocentur ita, uti nullum parietem tangant circaque habeant locum vacuum et ab summo capite spatium, ponanturque inversa et habeant in parte, quae spectat ad scaenam, suppositos cuneos ne minus altos semipede;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 5장2)
Tectum porticus, quod futurum est in summa gradatione, cum scaenae altitudine libratum perficiatur, ideo quod vox crescens aequaliter ad summas gradationes et tectum perveniet.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 6장12)
Post scaenam porticus sunt constituendae, uti, cum imbres repentini ludos interpellaverint, habeat populus, quo se recipiat ex theatro, choragiaque laxamentum habeant ad comparandum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 9장1)
Trallibus porticus ex utraque parte est scaenae supra stadium;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 9장4)
ceterisque civitatibus, quae diligentiores habuerunt architectos, circa theatra sunt porticus et ambulationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 9장5)
aliam enim in deorum templis debent habere gravitatem, aliam in porticibus et ceteris operibus subtilitatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 9장10)
Media vero spatia, quae erunt subdiu inter porticus, adornanda viridibus videntur, quod hypaethroe ambulationes habent magnam salubritatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 9장25)
dextra atque sinistra structiles cloacae fiant, inque earum parietibus, qui ad ambulationem spectaverint, tubuli instruantur inclinati fastigio.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 9장32)
alvei autem latitudo inter parietem et pluteum ne minus sit pedes senos, ut gradus inferior inde auferat et pulvinus duos pedes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 10장24)
in palaestris peristylia quadrata sive oblonga ita sunt facienda, uti duorum stadiorum habeant ambulationis circumitionem, quod Graeci vocant δίαυλον, ex quibus tres porticus simplices disponantur, quarta, quae ad meridianas regiones est conversa, duplex, uti, cum tempestates ventosae sint, non possit aspergo in interiorem partem pervenire.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 11장2)
Constituantur autem in tribus porticibus exhedrae spatiosae, habentes sedes, in quibus philosophi, rhetores reliquique, qui studiis delectantur, sedentes disputare possint.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 11장3)
in duplici autem porticu conlocentur haec membra:
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 11장4)
sub dextro coryceum, deinde proxime conisterium, a conisterio in versura porticus frigida lavatio, quam Graeci λουτρόν vocitant;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 11장6)
ad sinistram ephebei elaeothesium, proxime autem elaeothesium frigidarium, ab eoque iter in propnigeum in versura porticus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 11장7)
Haec autem porticus ξυστόσ apud Graecos vocitatur, quod athletae per hiberna tempora in tectis stadiis exercentur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 11장12)

SEARCH

MENU NAVIGATION