라틴어 문장 검색

Turci vero cognoscentes se detectos, nec aliquo ingenio a manibus peregrinorum posse liberari, in sola spe defensionis in limine turris occurrunt, et atroci ictu gladiorum resistunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 70:7)
Post haec peregrinis famis angustia, prout audivistis et multo * amplius, coactis, nec aditum aliquem reperientibus ad inferendos vel acquirendos cibos, prae obsidione undique constituta, quidam de humili vulgo vitam periculo destinantes, in magna ambiguitate et formidine clam procedebant ab urbe [0500B] in umbra noctis, ad portum Simeonis, quondam illic in montanis eremitae, descendentes et dato pretio a nautis et mercatoribus victum accipientes, per vepres et fruteta in tenebris ante lucem repedare solebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 72:1)
Ex his aliqui, die quadam plus solito retardati, et quia nox erat brevis, in luce velocissimae diei manifestati, a Turcis trucidati et exspoliati fuisse referuntur:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 72:5)
Hunc praedicti principes in hac fortitudine armatorum virorum, equorum atque in copiis cibariorum, tentoriorum, mulorum ac camelorum invenerunt et cum eo novum exercitum Gallorum, circiter quadraginta millia, per longam hiemem congregatum, Tatinum quoque truncatae naris, qui similiter timore attonitus, in falsa fide a sociis recesserat ad ipsum imperatorem, propter promissum auxilium legationem laturus, quam minime fideliter peregit, non ultra [0503C] Antiochiam reversus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 80:3)
Respondent eos minime in prosperitate et salute esse, sed sic obsessos a Corbahan, principe Corrozan, et a nationibus gentilium, ut ne unus quidem patescat aditus vel exitus a tam spatiosa urbe, et quod nunquam manus illorum, nisi furtim aliqui possint evadere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 80:5)
quo et ipsi parati et cuneati occurrere possent, et minus provisis Galli nocerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 96:7)
Ad hoc peregrini Teutonici, corda intrepida habentes, altis vocibus Christi clementia invocata, obsistentes Turcos indubitanter incurrunt, quos tunc et deinceps sic in fugam continuam mittunt, ut non aliquis eorum stare aut remordere in eodem conflictu praesumeret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 104:2)
His praefatis Christianorum principibus avide inimicorum [0512C] caedi et insecutioni intendentibus, societas comitis Reymundi et episcopi Reymeri praedae inhians, et spoliis Turcorum, in loco eodem quo victoria data est, parum persequens, permansit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 112:1)
Princeps ergo et dominus praesidii hanc honorifice tractari jussit, dum videret si in ejus redemptione aliquid magni pretii consequeretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 10:5)
» Godefridus dux, audita hac legatione, consilio suorum habito, fiduciam statuendae pacis requirit, haesitans ne Turcorum perfidia sibi suisque aliquo iniquo machinamento obesse possit, corrupto foedere sub aliqua pravae occasionis industria.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 16:7)
Non minus a singulis redemptis quam viginti millia byzantiorum aut triginta aut sexaginta in aerarium ducis Baldewini illata sunt, praeter mulos et equos, vasa argentea plurimaque ornamenta pretiosa.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 34:5)
Qui mox ut mediis insidiis astiterunt, centum Turci ex mansiunculis in impetu exsilientes, viros armis et sagittis circumdederunt, et parum adversus tantos in defensione valentes comprehenderunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 40:3)
Qui, praemissis aliquibus sociis, Turcos ab arce usque ad locum, ubi Folkeri erant insidiae, pertraxerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 44:4)
Tandem praedicti principes cognoscentes quomodo jam populus taedio affectus paulatim dilaberetur, ne ultra aliquis navigio pararet reditum interdixerunt, undique in portis maris custodiam ponentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 56:3)
Quem juxta morem gentilium pretioso ostro involutum patri remisit, excusans se sub omni fidei puritate, quod ex causa suae negligentiae minime puer obiisset, obtestans etiam se non minus ejus mortem quam fratris sui Baldewini moleste ferre.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 64:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION