라틴어 문장 검색

"nonne vides ut nulla avium cras cogitet ac se pascendam, praestante Deo, non anxia credat?"
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1172)
has inter species smaragdina gramine verno prata virent volvitque vagos lux herbida fluctus, te quoque conspicuum structura interserit, ardens chrysoprase, et sidus saxis stellantibus addit.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1248)
Restabat aliud nihil nisi oculos pascere, Sectari, in ludum ducere, et reducere.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 1, scene 278)
hos tota armenta sequuntur a tergo, et longum per vallis pascitur agmen.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 14:3)
Sic ait, atque animum pictura pascit inani, multa gemens, largoque umectat flumine voltum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 29:1)
In freta dum fluvii current, dum montibus umbrae lustrabunt convexa, polus dum sidera pascet, semper honos nomenque tuum laudesque manebunt, quae me cumque vocant terrae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 34:17)
qualis ubi in lucem coluber mala gramina pastus frigida sub terra tumidum quem bruma tegebat, nunc, positis novus exuviis nitidusque iuventa, lubrica convolvit sublato pectore terga arduus ad solem, et linguis micat ore trisulcis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 20:2)
Namque manus inter maestorumque ora parentum ecce levis summo de vertice visus Iuli fundere lumen apex, tactuque innoxia mollis lambere flamma comas et circum tempora pasci.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 30:2)
Quattuor hic, primum omen, equos in gramine vidi tondentis campum late, candore nivali.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 22:10)
Victum infelicem, bacas lapidosaque corna, dant rami et volsis pascunt radicibus herbae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 26:16)
Pascentes illae tantum prodire volando, quantum acie possent oculi servare sequentum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 8:9)
Stant terra defixae hastae, passimque soluti per campum pascuntur equi.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 25:8)
Quae gratia currum armorumque fuit vivis, quae cura nitentis pascere equos, eadem sequitur tellure repostos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 25:9)
Isque ubi tendentem adversum per gramina videt Aenean, alacris palmas utrasque tetendit, effusaeque genis lacrimae, et vox excidit ore:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 26:2)
Quin etiam in silvas, simulato numine Bacchi, maius adorta nefas maioremque orsa furorem evolat et natam frondosis montibus abdit, quo thalamum eripiat Teucris taedasque moretur, Euhoe Bacche, fremens, solum te virgine dignum vociferans, etenim mollis tibi sumere thyrsos, te lustrare choro, sacrum tibi pascere crinem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 17:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION