라틴어 문장 검색

Naturam transformare utilitatis causa proprium est humani generis eius ab ortu, et hoc modo technica ars “hominis animum, qui ad quasdam materiales condiciones gradatim superandas tendit, patefacit”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 138:5)
Licet haec rerum contemplatio in se ipsa nobis iam demonstret cursum nobis esse immutandum atque nobis quaedam esse suscipienda patefaciat, magna dialogi curricula describere nunc contendimus, quae nos adiuvent ad nostri interitus, in quem vergimus, complicationem deserendam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 213:2)
Memorare cupimus “religiosa scripta potiora quandam significationem omnibus aetatibus praebere posse, suadentem habent vim ad novum usque prospectum patefaciendum […].
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 254:4)
Haec omnia pertinent ad magnanimam et dignam creativitatem, quae meliorem partem patefacit hominis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 270:8)
Omnes christianos invitamus ut hanc suae conversionis notionem patefaciant, sinentes ut vis et lumen susceptae gratiae se extendant etiam ad necessitudinem aliis cum creaturis et cum mundo qui circa est, et sublimem hanc fraternitatem suscitent cum universo creato quam sanctus Franciscus Assisiensis tam fulgido modo vixit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 281:5)
De magno conscii prospectu, quem eis patefaciebat fides, christiani verum solem Christum vocaverunt, qui « suisque radiis vitam praebuit ».
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 2:12)
De munere Petri Successori demandato prorsus sibi conscius, Benedictus XVI hunc Annum fidei indixit, tempus videlicet gratiae, qui ad magnam credendi laetitiam percipiendam, ad fovendam amplitudinis visionum intellectionem nos adiuvat, quam fides patefacit, ut eandem eius in unitate integritateque confiteamur, Domini memoriae fideles, eius praesentia et Spiritu Sancto agente fulti.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 8:4)
8. Nobis fides iter patefacit et in historiam nostros passus dirigit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 15:1)
fides quatenus ambulat « videt », dum in spatium a Verbo Dei patefactum ingreditur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 16:4)
Moyses in monte cum YHWH loquitur atque omnibus Domini voluntatem patefacit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 22:3)
Si Israel spectabiles res gestas Dei amoris memorabat, quae eius confessionis cardinem efficiebant et visum eius fidei patefaciebant, nunc Iesu vita tamquam locus apparet consummati Dei interventus, eius pro nobis summa amoris manifestatio.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 24:7)
17. Christi utique mors totam Dei amoris fiduciam patefacit sub Resurrectionis lumine.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 26:1)
Iesus, eius Filius, se ostendit ut isqui nobis Deum patefacit (cfr Io 1,18).
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 27:8)
In tribulationis hora fides nos illuminat, et in dolore sane et in infirmitate patefit:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 109:9)
Etenim in Matre Iesu fides patefacta est fructu plena, et cum nostra vita spiritalis fructum affert, gaudio replemur, quod clarissimum est signum magnitudinis fidei.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 115:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION