라틴어 문장 검색

in tempore tribulationis illius permane illi fidelis, ut et in hereditate illius coheres sis.
(불가타 성경, 집회서, 22장29)
Sic et mulier omnis relinquens virum suum et statuens hereditatem ex alieno matrimonio.
(불가타 성경, 집회서, 23장32)
Melior est victus pauperis sub tegmine asserum quam epulae splendidae in peregre sine domicilio.
(불가타 성경, 집회서, 29장29)
Agnovit eum in benedictionibus suis et dedit illi hereditatem et divisit illi partem in tribubus duodecim.
(불가타 성경, 집회서, 44장26)
Ceterum in terra gentis non hereditabit, et pars non est illi in gente: ipse est enim pars eius et hereditas.
(불가타 성경, 집회서, 45장27)
Inter vestibulum et altare plorent sacerdotes ministri Domini et dicant: "Parce, Domine, populo tuo et ne des hereditatem tuam in opprobrium, ut dominentur eis nationes ". Quare dicent in populis: " Ubi est Deus eorum "?
(불가타 성경, 요엘서, 2장17)
congregabo omnes gentes et deducam eas in vallem Iosaphat et disceptabo cum eis ibi super populo meo et hereditate mea Israel, quos disperserunt in nationibus, et terram meam diviserunt.
(불가타 성경, 요엘서, 4장2)
Haec dicit Dominus: " Super tribus sceleribus Israel et super quattuor verbum non revocabo: eo quod vendiderint pro argento iustum et pauperem pro calceamentis;
(불가타 성경, 아모스서, 2장6)
qui contriverint super pulverem terrae capita pauperum et viam humilium declinaverint, et filius ac pater eius iverint ad puellam, ut violarent nomen sanctum meum;
(불가타 성경, 아모스서, 2장7)
Audite verbum hoc, vaccae Basan, quae estis in monte Samariae, quae opprimitis egenos et vexatis pauperes, quae dicitis dominis vestris: " Affer, ut bibamus ".
(불가타 성경, 아모스서, 4장1)
Idcirco, pro eo quod conculcastis pauperem et portionem frumenti abstulistis ab eo, domos quadro lapide aedificastis et non habitabitis in eis, vineas plantastis amantissimas et non bibetis vinum earum.
(불가타 성경, 아모스서, 5장11)
Quia cognovi multa scelera vestra et fortia peccata vestra, opprimentes iustum, accipientes munus et pauperes deprimentes in porta.
(불가타 성경, 아모스서, 5장12)
Audite hoc, qui conteritis pauperem et deficere facitis egenos terrae,
(불가타 성경, 아모스서, 8장4)
ut possideamus in argento egenos et pauperem pro calceamentis et quisquilias frumenti vendamus?"".
(불가타 성경, 아모스서, 8장6)
Concupiscunt agros, et violenter tollunt, domos, et rapiunt. Et opprimunt virum et domum eius, hominem et hereditatem eius.
(불가타 성경, 미카서, 2장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION