라틴어 문장 검색

Alios adduxit ambitio, alios necessitas officii publici, alios imposita legatio, alios luxuria opportunum et opulentum vitiis locum quaerens, alios liberalium studiorum cupiditas, alios spectacula ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 28:5)
Bene ergo exilium tulit Marcellus nec quicquam in animo eius mutavit loci mutatio, quamvis eam paupertas sequeretur.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 63:1)
In qua nihil mali esse, quisquis modo nondum pervenit in insaniam omnia subvertentis avaritiae atque luxuriae, intellegit.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 63:2)
dii istos deaeque perdant, quorum luxuria tam invidiosi imperii fines transcendit !
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 64:6)
Ista si quis despicit, quid illi paupertas nocet ?
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 65:5)
Si quis concupiscit, illi paupertas etiam prodest ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 65:6)
Quanta luxuria erat, cui centiens sestertium egestas fuit !
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 72:1)
Tune venena edebat bibebatque, eum immensis epulis non delectaretur tantum, sed gloriaretur, eum vitia sua ostentaret, eum civitatem in luxuriam suam converteret, eum iuventutem ad imitationem sui sollici- taret etiam sine malis exemplis per se docilem.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 72:5)
Nullum ergo paupertas exulis incommodum habet ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 73:3)
Qui continebit itaque se intra naturalem modum, paupertatem non sentiet;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 78:4)
qui naturalem modum excedet, eum in summis quoque opibus paupertas sequetur.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 78:5)
Ne me putes ad elevanda incommoda paupertatis, quam nemo gravem sentit, nisi qui putat, uti tantum praeceptis sapientium, primum aspice, quanto maior pars sit pauperum, quos nihilo notabis tristiores sollicitioresque divitibus ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 83:1)
O quanta illos caligo mentium, quanta ignorantia veritatis excaecat, quos timor paupertatis exercet, quam voluptatis causa imitantur!
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 85:5)
Dedignatur aliquis paupertatem, cuius tam clarae imagines sunt ?
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 89:1)
His ergo advocatis non tantum tuta est, sed etiam gratiosa paupertas.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 89:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION