라틴어 문장 검색

utque in cultura agri non vineas tantum, verum etiam arbusta, nec arbusta tantum verum etiam campos curo et exerceo, utque in ipsis campis non far aut siliginem solam, sed hordeum fabam ceteraque legumina sero, sic in actione plura quasi semina latius spargo, ut quae provenerint colligam.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 16:1)
Quid arbusculae tuae, quid vineae, quid segetes agunt, quid oves delicatissimae?
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 25:3)
nam illuc e pascuis pecora conveniunt, si quando aquam umbramve sectantur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 28:3)
constant campis vineis silvis, quae materiam et ex ea reditum sicut modicum ita statum praestant.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 19 5:2)
Sub his per latus omne vineae porriguntur, unamque faciem longe lateque contexunt;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 9:1)
Harum alia arcolae illi, in qua platani quattuor, alia prato, alia vineis imminet diversasque caeli partes ut prospectus habet.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 27:3)
In summa cryptoporticu cubiculum ex ipsa cryptoporticu excisum, quod hippodromum vineas montes intuetur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 28:1)
In fine cubiculum, cui non minus iucundum prospectum cryptoporticus ipsa quam vineae praebent.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 30:2)
Constat pecora herbas secuta sic in insulas illas ut in extremam ripam procedere solere, nec prius intellegere mobile solum quam litori abrepta quasi illata et imposita circumfusum undique lacum paveant;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 20 8:1)
Damnosus pecori curris, damnosior agris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 660)
fertilior seges est alienis semper in agris, vicinumque pecus grandius uber habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:234)
odimus accipitrem, quia vivit semper in armis, et pavidum solitos in pecus ire lupos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:111)
in medio passimque coit pecus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 85:1)
turpe pecus mutilum, turpis sine gramine campus,
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 50:4)
"omnia tunc florent, tunc est nova temporis aetas, et nova de gravido palmite gemma tumet, et modo formatis operitur frondibus arbor, prodit et in summum seminis herba solum, et tepidum volucres concentibus aera mulcent, ludit et in pratis luxuriatque pecus, tum blandi soles, ignotaque prodit hirundo et luteum celsa sub trabe figit opus:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권76)

SEARCH

MENU NAVIGATION