라틴어 문장 검색

Inde sequenti mane illucescente vexilla commovens ad locum, qui dicitur Ethandun, venit, et contra universum paganorum exercitum cum densa testudine atrociter belligerans, animoseque diu persistens, divino nutu, tandem victoria potitus, paganos maxima caede prostravit, et fugientes usque ad arcem percutiens persecutus est, et omnia, quae extra arcem invenit, homines scilicet et equos et pecora, confestim caedens homines, surripuit, et ante portas paganicae arcis cum omni exercitu suo viriliter castra metatus est.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 56 59:1)
Eodem quoque anno Carlomannum, Francorum Occidentalium regem, aprorum venationem agentem, singularis congressione horrendo dente dilacerans miserabili funere percussit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 68 71:1)
Humanitatis vestrae famosissimum scelus et in- opinata crudelitas terram concutit et percutit caelum, ut in plateis ac delubris vestris eluceat sanguis et resonet homicidium.
(아우구스티누스, 편지들, 16. (A. D. 399 Epist. L) Ductoribus Ac Principibus Vel Senioribus Coloniae Sufetanae Augustinus Episcopus1)
Proinde, si recolis quid adquisiveras, quando lucrata fueras virum tuum ut tecum Christo sanctiore castitate serviret, intellege, per illas elemosynas tuas quibus cor eius eversum est, quanto graviore damno percussa fueris, quam sunt illa lucra quae caelestia cogitabas.
(아우구스티누스, 편지들, 60. (A. D. Epist. CCLXII) Dominae Religiosissimae Filiae Ecdiciae Augustinus In Domino salutem 6:5)
At si in editiora mittas et ad percutiendum superne aliquid manum et oculos conlinies, quo motus a te datus tulerit, eo telum ibit quod ieceris.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, I 7:1)
Manlius, animo magis quam arte confisus, scuto scutum percussit atque statum Galli conturbavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIII 17:3)
Dum se Gallus iterum eodem pacto constituere studet, Manlius iterum scuto scutum percutit atque de loco hominem iterum deiecit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIII 18:1)
Ab hoc Tito Manlio, cuius hanc pugnam Quadrigarius descripsit, imperia et aspera et immitia dicta sunt, quoniam postea bello adversum Latinos cum esset consul, filium suum securi percussit, qui speculatum ab eo missus, . . interdicto, hostem, a quo provocatus fuerat, occiderat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIII 21:1)
Neque enim id nobis negotium fuit, ut acri atque subtili cura excellentium in utraque συγχρονισμούσ componeremus, sed ut Noctes istae his quoque historiae flosculis leviter iniectis aspergerentur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XXI 1:4)
Quod ut faceret illud eum maxime impulit, quia sub discessum suum e Brittania spem nonnullam summo cum artificio iniecerat (prout tunc res suae postulabant) se, si in regno Angliae obtinendo sibi res feliciter cederent, Annam ducatus Britanniae haeredem (quae paulo post Carolo Octavo Franciae nupsit) in uxorem ducturum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 13:2)
Verum e contra, ita se gerere consueverat ut dubitationes potius iniiceret quam compesceret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 1:13)
Haec quemadmodum acta essent Urswicus regi retulit, ea tamen adhibita moderatione ac si tractatus pacis pro re desperata minime haberi deberet, sed tantum horam magis propitiam praestolaretur donec malleus incudem saepius percussisset atque Britannos et eorum sequaces emmolivisset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 5:6)
Iniecta autem tanquam obiter est quaestio a quibusdam ex consilariis, num forte rex Gallus consentire vellet ut nuptias Brittanae pro arbitrio disponeret cum exception tamen sive exclusione ne ipse eam in uxorem duceret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 27:5)
Siquidem arma Caroli expectans plurimi aestimabat amicitiam Angliae, utpote qua fraenos ambitioni Caroli iniicere possit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 21:2)
Quod sicut suspiciosum valde erat in rege lascivio, quod in familia tam ignobili compater esse non dedignaretur, atque opinionem cuivis facile iniicere poterat Perkinum sanguinis illegitimi familiae Eboraci aliquid in se habuisse.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 3:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION