라틴어 문장 검색

Ille Sychaeum impius ante aras, atque auri caecus amore, clam ferro incautum superat, securus amorum germanae;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 23:12)
Impius ex quo Tydides sed enim scelerumque inventor Ulixes, fatale adgressi sacrato avellere templo Palladium, caesis summae custodibus arcis, corripuere sacram effigiem, manibusque cruentis virgineas ausi divae contingere vittas;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 8:16)
Eadem impia Fama furenti detulit armari classem cursumque parari.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 13:3)
Tu secreta pyram tecto interiore sub auras erige, et arma viri, thalamo quae fixa reliquit impius, exuviasque omnis, lectumque iugalem, quo perii, superimponas:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 20:9)
Infelix Dido, nunc te facta impia tangunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 25:7)
Non me impia namque Tartara habent, tristes umbrae, sed amoena piorum concilia Elysiumque colo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 28:9)
at laeva malorum exercet poenas, et ad impia Tartara mittit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 21:8)
"Hic, quibus invisi fratres, dum vita manebat, pulsatusve parens, et fraus innexa clienti, aut qui divitiis soli incubuere repertis, nec partem posuere suis (quae maxima turba est), quique ob adulterium caesi, quique arma secuti impia nec veriti dominorum fallere dextras, inclusi poenam exspectant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 23:13)
promissam eripui genero, arma impia sumpsi.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 2:8)
Impius haec tam culta novalia miles habebit, barbarus has segetes?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA I. MELIBOEUS, TITYRUS43)
nonne igitur optimum fruit, infaustum opus et quidquid hoc est in me infelicium litterarum super immaturum funus consumpturis viscera mea flammis iniicere neque hanc impiam vivacitatem novis insuper curis fatigare?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 4:4)
avarum, impium, ingratum, qui dividere nolit cum fratre eoque sic merito;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 51:4)
impietatem punire voluit, ego autem impius non sum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 58:4)
contra quod disertus, tu impie fecisti, inquit, cum exheredationem meruisti, licet te postea vel paenitentia vel ambitus ad hoc genus optionis adduxerit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 59:1)
et ex factis, quibus persona signatur, thalamo quae fixa reliquit impius.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 248:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION