라틴어 문장 검색

Sed res Persarum brevi adoleuit, ac postea nomine Numidae, propter multitudinem a parentibus digressi, possedere ea loca, quae proxima Carthagine[m] Numidia appellatur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 18장12)
Erat in ea parte Numidiae, quam Adherbal in divisione possederat, flumen oriens a meridie nomine Muthul, a quo aberat mons ferme milia viginti tractu pari, vastus ab natura et humano cultu.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 48장3)
Quaeritur, utrum Caesar an Pompeius possideat rem publicam;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 13:5)
Congeratur in te quicquid multi locupletes possederant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 16 8:2)
Quarum possessionem tibi non interdico, sed efficere volo, ut illas intrepide possideas;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 18 13:2)
Nunc non peregrinaris, sed erras et agens ac locum ex loco mutas, cum illud, quod quaeris, bene vivere, omni loco positum sit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 28 5:3)
Opto tibi tui facultatem, ut vagis cogitationibus agitata mens tandem resistat et certa sit, ut placeat sibi et intellectis veris bonis, quae, simul intellecta sunt, possidentur, aetatis adiectione non egeat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 32 5:1)
Quisquis illa sine ratione possedit, non diu tenuit, ipsa enim se felicitas, nisi temperatius premit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 18:3)
Ubi possedit animum nimia vis vini, quicquid mali latebat, emergit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 20:1)
late possidet, sed multum debet;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 6:1)
Chelidon, unus ex Cleopatrae mollibus, patrimonium grande possedit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 16:4)
Numerare docet me et avaritiae commodat digitos potius quam doceat nihil ad rem pertinere istas conputationes, non esse feliciorem, cuius patrimonium tabularios lassat, immo quam supervacua possideat, qui infelicissimus futurus est, si quantum habeat per se conputare cogetur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 10:2)
Quam vultis late possidete, sit fundus quod aliquando imperium vocabatur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 20:6)
Desierunt enim omnia possidere, dum volunt propria.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 3:5)
Hunc inponere dominio rerum omnium licet, hunc in possessionem rerum naturae inducere, ut sua orientis occidentisque terminis finiat deorumque ritu cuncta possideat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 32:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION