라틴어 문장 검색

Quin et res prosperae ad veteris Testamenti benedictiones, adversae ad Novi beatitudines pertinent, quae et reipsa maiores sunt et clariorem divini favoris revelationem exhibent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, V. DE REBUS ADVERSIS 1:9)
Ita certe homines taciturni ad multarum rerum notitiam simili de causa perveniunt, dum homines non tam impertire quam exonerare animum suum cupiant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 4:6)
Et qui nullo modo sperat se ad virtutem alterius pervenire posse, ipse fortunam eius libenter deprimit, ut minor intercedat disparitas.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 2:7)
Ascensus ad dignitates arduus est, et per labores pervenitur ad labores maiores.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 1:6)
Saepe quoque indignitatibus non vacat, atque per indignitates pervenitur ad dignitates.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 1:7)
Sic et istiusmodi homines, quando ingentia quaedam in se susceperunt turpissimeque in iis defecerunt, tamen (si ad ipsum audaciae culmen pervenerunt) lusu rem excipient et se vertent, et nihil aliud.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XII. DE AUDACIA 1:33)
Quorum alterum pertinet ad potestatem eorum coercendam, alterum ad voluntatem regendem.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 14:4)
secundo cum elaboratae et efformatae fuerint, veluti in utero consilii sui, atque maturuerunt et partui vicinae sint, tum demum non permittant amplius consilio suo ut decretum perficiant, acsi res ex eorum auctoritate penderet, sed negotium ad se retrahant et palam omnibus faciant decreta et ordinationes ultimas (quae, quoniam cum prudentia et potestate exeunt, assimilantur Palladi armatae) a seipsis emanare, neque solum ab auctoritate sua, verum etiam (quo magis existimationem suam evehant) ab ingenio et auctoritate propria pervenire.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 2:11)
Prior ille occasione usus est, eaque verba ut ad reginae aures pervenirent, tanquam scilicet ab altero prolata, curavit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 13:6)
Mirum est cernere quamdiu nonnulli occasionem captent dicendi illlud quod proferre cupiunt, et quanto circuitu uti sustineant, et quot alia attingere ut quo volunt perveniant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 18:2)
Nihil tamen de praesidiis minuendo quae ad securitatem pertinent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:51)
Recte a quodam observatum se magno cum labore ad exiguas, et nullo fere ad magnas divitias pervenisse.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 2:11)
Nam de belneis et piscinis non loquor, Superest tamen ut antequam ad frontem aedium pervenias collocentur areae tres, area viridis, gramine vestita cum pariete in circuitu, et iuxta parietem arboribus ordine positis, sata area altera eiusdem amplitudinis sed in pariete cuius sint turriculae extructae aut simile quod eiusmodi elegantiae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 5:17)
Quinetiam notabis secula cum proficiunt in cultura et magnificentia citius pervenire ad aedificorum pulchritudinem quam ad hortorum elegantiam et amaenitatem, quasi elegantia illa hortorum esset res perfectior.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 1:6)
Plurimi opinionem minime sanam foverunt, hanc nimirum, principi in status sui administratione, et viro magno in actionum suarum directionem, ad factiones quae invaluerunt praecipue respiciendum, atque hanc principalem prudentiae partem esse, cum contra facultas haec prudentiae quam maxime vigeat vel in disponendis rebus quae ad omnes sine discrimine pertinent, et in quibus homines diversarum factionum coeunt, vel in palpandis, conciliandis, et tractandis singulis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIX [ = English LI] DE FACTIONIBUS 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION