라틴어 문장 검색

missos esse legatos ab Rhodiis ad pacem inter Romanos et Persea faciendam, quod id bellum grave atque incommodum Graeciae omni, sumptuosum ac damnosum ipsis Romanis esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 30:2)
quin incommodi plus malique ilico adsit, boni si optigit quid.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 24)
Fateor eam esse importunam atque incommodam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 174)
nunc, Mnesiloche, specimen specitur, nunc certamen cernitur, sisne necne ut esse oportet, malus, bonus quoivis modi, iustus iniustus, malignus largus, comis incommodus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 213)
Alienus cum eius incommodum tam aegre feras, quid me patrem par facerest, cui ille est unicus?
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 1, scene 247)
ego illum fame, ego illum siti, maledictis, malefactis amatorem ulciscar, ego pol illum probe incommodis dictis angam, faciam uti proinde ut est dignus vitam colat, cheruntis pabulum, flagiti persequentem stabulum nequitiae.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 19)
incommodi si quid tibi evenit, id non est culpa mea.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 4, scene 496)
sicut ego efficiam, quae facta hic turbavimus, profecto ut liqueant omnia et tranquilla sint neque quicquam nobis pariant ex se incommodi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 2, scene 1168)
Nisi tibi est incommodum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 3, scene 2220)
Aliquid huic responde, amabo, commode, ne incommodus nobis sit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 2348)
eo . sed fores hae sonitu suo mihi moram obiciunt incommode.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 5, scene 16)
sed tamen non quod invenusta est species aut genus aut formae dignitas, sed quod inpedita est distributio et incommoda in opere triglyphorum et lacunariorum [distributione]. Namque necesse est triglyphos constitui contra medios tetrantes columnarum, metopasque, quae inter triglyphos fient, aeque longas esse quam altas.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 3장4)
est etiam in omnibus quattuor perturbationibus illa distinctio, utrum ad universam perturbationem, quae est aspernatio rationis aut adpetitus vehementior, an ad singulas, ut ad metum lubidinem reliquas melius adhibeatur oratio, et utrum illudne non videatur aegre ferundum, ex quo suscepta sit aegritudo, an omnium rerum tollenda omnino aegritudo, ut, si quis aegre ferat se pauperem esse, idne disputes, paupertatem malum non esse, an hominem aegre ferre nihil oportere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 59:5)
Et haec perturbatio addita perturbationi, quae ex linearum inclinatione & inaequalitate oritur, majorem reddet perturbationem totam.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XI. De Motu Corporum Sphaericorum viribus centripetis se mutuo petentium. 44:7)
nam et perturbationes voluntarias esse putabat opinionisque iudicio suscipi et omnium perturbationum matrem esse arbitrabatur immoderatam quandam intemperantiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 49:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION