라틴어 문장 검색

dixit: omni petenti tribue.
(ARCHIPOETA, I136)
fugam petens fuga rui.
(ARCHIPOETA, II30)
audi preces, domine, veniam petentis;
(ARCHIPOETA, IV5)
unde fit, ut aliquid petere praesumam:
(ARCHIPOETA, IV109)
das, quod iuste peteris.
(ARCHIPOETA, VII36)
dum ab eis petitur ut a servis census.
(ARCHIPOETA, IX88)
fact, misericordiam veniam petenti
(ARCHIPOETA, X70)
Sed cum pagani arcem imparatam atque omnino immunitam, nisi quod moenia nostro more erecta solummodo haberet, cernerent, -- non enim effringere moliebantur, quia et ille locus situ terrarum tutissimus est ab omni parte, nisi ab orientali, sicut nos ipsi vidimus, -- obsidere eam coeperunt, putantes homines illos manum cito daturos fame et siti et obsessione coactos, quia nulla aqua illi arci contigua est.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 54 57:3)
Cumque ibi per quatuordecim dies remoraretur, pagani fame, frigore, timore, et ad extremum desperatione perterriti, pacem ea condicione petierunt, ut rex nominatos obsides, quantos vellet, ab eis acciperet, et ille nullum eis daret, ita tamen qualiter nunquam cum aliquo pacem ante pepigerant.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 56 59:2)
cum requiro, quibus epistulis tuis mihi respondendum remanserit, unam tantum inveni, quae me adhuc debitorem teneret, qua petis, ut tanto nostro otio, quantum esse arbitraris tecum aut nobiscum cupis, indicemus tibi, quid in sensibilis atque intellegibilis naturae discernentia profecerimus.
(아우구스티누스, 편지들, 2. (A. D. 387 Epist. IV) Nebridio Augustinus 1:2)
Cui ratiocinationi utrum nihil valide inimicum sit, peto mecum consideres.
(아우구스티누스, 편지들, 2. (A. D. 387 Epist. IV) Nebridio Augustinus 2:8)
Sed tabellas, si quae ibi nostrae sunt, propter huius modi necessitates mittas peto.
(아우구스티누스, 편지들, 4. (A. D. 386 Epist. XV) 1:3)
quam postulare auderemus, commemorat et perducere in hominum notitiam, quantum illa tempora patiebantur, molitur.
(아우구스티누스, 편지들, 6. (A. D. 390 Epist. XVII) 3:6)
Ante omnia peto, ut cogitet religiosa prudentia tua nihil esse in hac vita et maxime hoc tempore facilius et laetius et hominibus acceptabilius episcopi aut presbyteri aut diaconi officio, si perfunctorie atque adulatorie res agatur, sed nihil apud deum miserius et tristius et damnabilius;
(아우구스티누스, 편지들, 7. (A. D. 391 Epist. XXI) Domino Beatissimo et Venerabili et In Conspectu Domini Sincera Capitate Carissimo Patri Valerio Episcopo Augustinus Presbyter In Domino salutem 1:1)
Quo modo autem hoc fieri potest, nisi, quem ad modum ipse dominus dicit, petendo quaerendo pulsando, id est orando legendo plangendo?
(아우구스티누스, 편지들, 7. (A. D. 391 Epist. XXI) Domino Beatissimo et Venerabili et In Conspectu Domini Sincera Capitate Carissimo Patri Valerio Episcopo Augustinus Presbyter In Domino salutem 4:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION