라틴어 문장 검색

Alii putant Romulum vel altiore prudentia vel certi numinis providentia ita primos ordinasse menses, ut, cum praecedens Marti esset dicatus, deo plerumque hominum necatori, ut Homerus naturae conscius ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 9:1)
sicut et Porphyrius testatur Minervam esse virtutem solis quae humanis mentibus prudentiam subministrat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 70:2)
Adeo autem omnem pietatem in sacrificiis quae dis exhibenda sunt ponit, ut propter contrariam causam Mezentium vocaverit contemptorem deorum.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 9:1)
Hoc quoque de prudentia religionis a Virgilio dictum est:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VIII. 4:1)
Fallit te incautum pietas tua.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 8:2)
— Patriae strinxit pietatis imago, et:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 9:3)
sed si propter hoc a conviviis exulabit, procul hinc facessant et alumnae eius, honestatem dico et modestiam, nec minus cum sobrietate pietatem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 5:3)
qui cum filiis suis rectum dando consilium non optinuisset adsensum atque ideo esset in simultate cum liberis, ubi hoc aemulis causam fuisse gaudii comperit ex illa discordia sperantibus in domo regnantis nasci posse novitatem, universitate civium convocata ait succensuisse quidem se filiis non adquiescentibus patriae voluntati, sed hoc sibi postea visum paternae aptius esse pietati, ut in sententiam liberorum ipse concederet:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 12:2)
Nam, si Homeri latentem prudentiam scruteris altius, delinimentum illud quod Helena vino miscuit, Νηπενθές τ’ ἄχολόν τε κακῶν ἐπίληθον ἁπάντων, non herba fuit, non ex India sucus, sed narrandi oportunitas quae hospitem moeroris oblitum flexit ad gaudium.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 18:1)
pietas patriique penates Quamquam caede feras mentes animosque tumentes Frangunt;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:41)
Tales pietas peritura querelas Egerit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 1:42)
Si coelicolis furor arma dedisset, Aut si terrigenae tentarent astra Gigantes, Non tamen auderet pietas humana vel armis Vel votis prodesse Iovi;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:8)
Quaecumque per aevum Exhibuit monumenta fides, servataque ferro Militiae pietas, transibit nostra iuventus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:52)
Pietas ferientibus una, Non repetisse, fuit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:92)
quando pietasque fidesque Destituunt, moresque malos sperare relictum est, Finem civili faciat discordia bello.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 3:46)

SEARCH

MENU NAVIGATION