라틴어 문장 검색

Emendare meos, quos novit fama, libellos Et tibi permittis felicis carpere nugas, - Has, inquam, nugas, quibus aurem advertere totam Non aspernantur proceres urbisque forique, Quas et perpetui dignantur scrinia Sili Et repetit totiens facundo Regulus ore, Quique videt propius magni certamina Circi Laudat Aventinae vicinus Sura Dianae, Ipse etiam tanto dominus sub pondere rerum Non dedignatur bis terque revolvere Caesar.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXIV2)
Ille fide summa testae sua vina remensus Reddidit oenophori pondera plena sui.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXXXIX2)
Sed meus, ut de me taceam, Laecania, servos Iudaeum nuda sub cute pondus habet, Sed nudi tecum iuvenesque senesque lavantur.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXXV2)
Parvaque cum canis venerunt cottana prunis Et Libycae fici pondere testa gravis.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LIII4)
Quanto commodius nullo mihi ferre labore Argenti potuit pondera quinque puer!
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LIII6)
Octo Syris suffulta datur lectica puellae, Nudum sandapilae pondus amicus erit.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, II6)
Tu, qui sectarum causas et pondera nosti, Dic mihi, percidi, Pannyche, dogma quod est?
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XLVII4)
Inter quae rari Laurentem ponderis aprum Misimus:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XLVIII3)
Non eadem digitis pondera conveniunt.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XXXVII3)
Formosa Phyllis nocte cum mihi tota Se praestitisset omnibus modis largam, Et cogitarem mane quod darem munus, Utrumne Cosmi, Nicerotis an libram, An Baeticarum pondus acre lanarum, An de moneta Caesaris decem flavos:
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXV1)
Gemmantes prima fulgent testudine lecti, Et Maurusiaci pondera rara citri;
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXVI3)
Qui sua metitur pondera, ferre potest.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XCVIII6)
dulci sed pondere venter Si tumeat, fiam tunc tibi zona brevis.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CLI Zona2)
Splendida cum volitant Spartani pondera disci, Este procul, pueri:
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CLXIV Discus1)
multi ad excusationem Aeneae volunt fortissimum dictum, a quo eum constat esse percussum, ut Iuvenalis vel quo Tydides percussit pondere coxam Aeneae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 9613)

SEARCH

MENU NAVIGATION