라틴어 문장 검색

sed praecipuum ipse Vitellius ostentum erat, ignarus militiae, improvidus consilii, quis ordo agminis, quae cura explorandi, quantus urgendo trahendove bello modus, alios rogitans et ad omnis nuntios vultu quoque et incessu trepidus, dein temulentus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 56장3)
sed foeda hieme per transitum Appennini conflictatus exercitus, et vix quieto agmine nives eluctantibus patuit quantum discriminis adeundum foret, ni Vitellium retro fortuna vertisset, quae Flavianis ducibus non minus saepe quam ratio adfuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 59장3)
inde armatum agmen emissum, stratam innocentium caedibus celeberrimam urbis partem, ne Capitolio quidem abstineri.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 70장6)
cito agmine forum et imminentia foro templa praetervecti erigunt aciem per adversum collem usque ad primas Capitolinae arcis fores.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 71장2)
Temptavit tamen Antonius vocatas ad contionem legiones mitigare, ut castris iuxta pontem Mulvium positis postera die urbem ingrederentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 82장1)
tripertito agmine pars, ut adstiterat, Flaminia via, pars iuxta ripam Tiberis incessit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 82장5)
tertium agmen per Salariam Collinae portae propinquabat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 82장6)
praemissi Ariciam equites, agmen legionum intra Bovillas stetit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 2장6)
nam si caderet Marcellus, agmen reorum sternebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 6장4)
Civilis medium agmen cum robore Batavorum obtinens utramque Rheni ripam, quo truculentior visu foret, Germanorum catervis complet, adsultante per campos equite;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 22장6)
perfugae captivique docebant struere materias in modum pontis, mox subiectis rotis propellere, ut alii superstantes tamquam ex aggere proeliarentur, pars intus occulti muros subruerent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 23장11)
primum agmen securum incessit, nondum satis firmo Civile.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 35장4)
qui ubi rursum missos Novaesium frumentatores datasque in praesidium cohortis velut multa pace ingredi accepit, rarum apud signa militem, arma in vehiculis, cunctos licentia vagos, compositus invadit, praemissis qui pontis et viarum angusta insiderent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 35장5)
pugnatum longo agmine et incerto Marte, donec proelium nox dirimeret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 35장6)
plures quam iussum erat profecti palam in agmine fremebant, non se ultra famem, insidias legatorum toleraturos:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 35장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION