라틴어 문장 검색

indulgent consules legionum ardori, ut qui probe scirent novum militem hostium inter perculsos fuga veteranos ne temptando quidem satis certamini fore.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 632:1)
ibi duo victores exercitus perculsum iam fama hostem adorti fundunt fugantque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 652:1)
omnes Samnitium urbes fortunaeque in urbibus relictae vestrae sunt, quando legiones eorum tot proeliis fusas postremo finibus expulistis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 217:3)
postremo condicionem ferre quae decretura sit non orator - neque enim id desiderare rem publicam - sed imperator uter sit melior.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 248:1)
volgata dein religio a pollutis, nec matronis solum sed omnis ordinis feminis, postremo in oblivionem venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 317:1)
postremo se tendere nihil ultra quam ut, si dignum provincia ducerent, in eam mitterent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 328:1)
postremo se collegae honores praemiaque concessurum verecundia aetatis eius maiestatisque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 335:1)
deinde, ut nulla vi perculsos sustinere poterat, patrem P. Decium nomine compellans quid ultra moror inquit familiare fatum?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 399:3)
instant Volumnius et Scipio et perculsos sternunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 603:4)
quo metu perculsae minores civitates stipendio imposito imperium accepere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 37:2)
cum diu anceps fuisset certamen et Saguntinis, quia praeter spem resisterent, crevissent animi, Poenus, quia non vicisset, pro victo esset, clamorem repente oppidani tollunt hostemque in ruinas muri expellunt, inde impeditum trepidantemque exturbant, postremo fusum fugatumque in castra redigunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 85:1)
et quia nec a montanis primo perculsis nec loco magno opere impediebantur aliquantum eo triduo viae confecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 345:2)
Is pavor perculit Romanos auxitque pavorem consulis volnus periculumque intercursu tum primum pubescentis filii propulsatum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 487:1)
Sempronius ad tumultum Numidarum primum omnem equitatum, ferox ea parte virium, deinde sex milia peditum, postremo omnes copias ad destinatum iam ante consilio avidus certaminis eduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 575:1)
postremo, cum Amusicus princeps eorum ad Hasdrubalem profugisset, viginti argenti talentis pacti deduntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 657:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION