라틴어 문장 검색

qui denique, quemcumque in animis hominum motum res et causa postulet, eum dicendo vel excitare possit vel sedare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 202:6)
Atque, ut iam ad leviora artium studia veniam, si musicus, si grammaticus, si poeta quaeratur, possim similiter explicare, quid eorum quisque profiteatur et quo non amplius ab quoque sit postulandum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 212:3)
Verum ego non solum arbitrabar, his praesertim audientibus, a me informari oportere, qualis esse posset is, qui habitaret in subselliis neque quicquam amplius adferret, quam quod causarum necessitas postularet, sed maius quiddam videbam, cum censebam oratorem, praesertim in nostra re publica, nullius ornamenti expertem esse oportere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 264:1)
nam qui aut tempus quid postulet non videt aut plura loquitur aut se ostentat aut eorum, quibuscum est, vel dignitatis vel commodi rationem non habet aut denique in aliquo genere aut inconcinnus aut multus est, is ineptus esse dicitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 17:3)
nam et de pecuniis repetundis quae maximae sunt, neganda fere sunt omnia, et de ambitu raro illud datur, ut possis liberalitatem atque benignitatem ab ambitu atque largitione seiungere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 105:2)
ut animos eorum, ad quemcumque causa postulabit motum, vocemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 115:4)
'Depromam equidem,' inquit 'et quo facilius id a te exigam, quod peto, nihil tibi a me postulanti recusabo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 128:1)
Sed hoc maius est quiddam quam ab his, qui haec tradunt et docent, postulandum sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 161:2)
Equidem primum considerare soleo, postuletne causa;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 205:1)
res enim hoc postulat, ut eorum exspectationi, qui audiunt, quam celerrime succurratur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 313:3)
sed si in ipso illo gladiatorio vitae certamine, quo ferro decernitur, tamen ante congressum multa fiunt, quae non ad vulnus, sed ad speciem valere videantur, quanto hoc magis in oratione est spectandum, in qua non vis potius quam delectatio postulatur!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 317:2)
quod item nos postulamus non a te quidem, qui nobis omnia summa tribuis, sed a ceteris, qui haec in manus sument, maius ut quiddam de L. Crasso, quam quantum a nobis exprimetur, suspicentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 15:2)
at alii, quia praeclare faciunt, vehementius, quam causa postulat, delectantur, ut Titius pila, Brulla talis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 88:4)
Hae duae partes, quae mihi supersunt, inlustrandae orationis ac totius eloquentiae cumulandae, quarum altera dici postulat ornate, altera apte, hanc habent vim, ut sit quam maxime iucunda, quam maxime in sensus eorum, qui audiunt, influat et quam plurimis sit rebus instructa;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 91:2)
nolo esse aut maius, quam res postulet:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 164:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION