라틴어 문장 검색

Et quod contra collega postulavit ne sibi intercedamus quominus suapte potestate uti liceat, de ea re nostrum sententia omnium ea est:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XIX 6:4)
si eius arbitratu praedes non dabit, quominus collega sua potestate utatur non intercedemus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XIX 6:6)
Praeterea si quadraginta annos nata sacerdotio abire ac nubere voluisset, ius ei potestasque exaugurandi atque nubendi facta est munificentiae et beneficii gratia, quod campum Tiberinum sive Martium populo condonasset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, VII 5:1)
Metus quoque et iniuria atque alia quaedam id genus sic utroqueversum dici possunt;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XII 14:1)
Legebamus adeo nuper orationem Gracchi De Legibus Promulgatis, in qua M. Marium et quosdam ex Italicis honestos viros virgis per iniuriam caesos a magistratibus populi Romani quanta maxima invidia potest conqueritur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 3:1)
In tam atroci re ac tam misera atque maesta iniuriae publicae contestatione, ecquid est quod aut ampliter insigniterque aut lacrimose atque miseranter aut multa copiosaque invidia gravique et penetrabili querimonia dixerit?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 5:1)
O graviter desiderata et aliquando reddita plebi Romanae tribunicia potestas!
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 14:5)
Servi iniurias nimis aegre ferunt;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 18:12)
Iniuria factum itur quali verborum ordine Cato dixerit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XIV 1:1)
Sed contumelia illi vel iniuria factum itur paulo est remotius, exemplum igitur ponemus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XIV 3:1)
sed interdum alias quasdam potestates habet non satis notas, nisi in veterum litterarum tractatione atque cura exercitis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXIX 2:3)
Urbes insulasque omnis pro agro Illyrio esse, aliter etiam dici pro aede Castoris, aliter pro rostris, aliter pro tribunali, aliter pro contione atque aliter tribunum plebis pro potestate intercessisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, III 3:4)
In arboribus etiam et frugibus maior plerumque vis et potestas est ad earum indolem vel detrectandam vel augendam aquarum atque terrarum quae alunt, quam ipsius quod iacitur seminis, ac saepe videas arborem laetam et nitentem, in locum alium transpositam, deterioris terrae suco deperisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 17:1)
Qua in re quanto universi me unum antistatis, tanto vobis quam mihi maiorem iniuriam atque contumeliam facit, Quirites, et quanto probi iniuriam facilius accipiunt quam alteri tradunt, tanto ille vobis quam mihi peiorem honorem habuit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, IX 5:1)
maiore vos adfecit iniuria et contumelia quam me.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, IX 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION