라틴어 문장 검색

cibos potionesque eas, quae adstringunt aluum Si uetustior morbus est, ex inferioribus partibus tepidum infundere uel tisanae cremorem uel lac uel adipem liquatam uel medullam ceruinam uel oleum uel cum rosa butyrum uel cum eadem album crudum ex ouis uel aquam, in qua lini semen decoctum sit, uel si somnus non accedit, uitellos cum aqua, in qua rosae floris folia cocta sint:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 22장 2:6)
Potui, si febricula est, aqua pura calida uel ea, quae ipsa quoque adstringat, dari debet:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 22장 4:6)
Si pluribus diebus nihil remedia alia iuuerunt uetusque iam uitium est, aquae bene frigidae potio adsumpta ulcera adstringit et initium secundae ualetudinis facit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 22장 4:8)
] At si sanguis profluit, cibi potionesque esse debent, quae adstringant.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 22장 5:5)
et cibos potionesque adsumat, quae aluum adstringunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 23장 1:6)
Interpositis deinde tribus horis duas potiones sumat;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 24장 2:1)
tum desidat subiecta calida aqua in pelue.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 24장 2:3)
- Desidere oportet in aqua calida saepiusque ipsum anum nutrire.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 25장 2:1)
Potio esse debet egelida et frigidae propior;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 25장 2:9)
si mansit, abstinere non solum a cibo sed etiam a potione.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 26장 2:3)
Frigidam autem adsidue potionem esse debere contra priores auctores Asclepiades affirmauit, et quidem quam frigidissimam.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 26장 4:1)
Ego experimentis quemque in se credere debere existimo, calida potius an frigida utatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 26장 4:2)
Quod genus significo, quotiens potionem dandam esse dico, quae astringat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 26장 8:2)
Adiuuatque ruta contrita cum melle, uel ex cyprino ceratum, uel quodlibet calidum et umidum cataplasma naturalibus pube tenus impositum.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 2:3)
Si longius malum factum est, fouere inferiores cotidie partes aqua calida in qua lini semen decoctum sit, in eadem residere umbilico tenus.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:32)

SEARCH

MENU NAVIGATION